De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  2. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  3. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  4. ni mirum quia multa modis communia multis
  5. multarum rerum in rebus primordia mixta
  6. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  7. atque eadem magni refert primordia saepe
  8. cum quibus et quali positura contineantur
  9. et quos inter se dent motus accipiantque;
  10. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  11. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  12. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  13. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  14. multa elementa vides multis communia verbis,
  15. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  16. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  17. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  18. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  19. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  20. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  21. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  22. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  23. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  24. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  25. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  26. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  27. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  28. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  29. ex aurique putat micis consistere posse
  30. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  31. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  32. cetera consimili fingit ratione putatque.
  33. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  34. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  35. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  36. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  37. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  38. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  39. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  40. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  41. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  42. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  43. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  44. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  45. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  46. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  47. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  48. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  49. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  50. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  51. * * *
  52. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  53. esse et habere in se nervorum corpora parva
  54. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  55. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  56. ex alienigenis rebus constare putetur,
  57. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  58. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  59. si sunt in terris, terram constare necessest
  60. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  61. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  62. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  63. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  64. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  65. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  66. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  67. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  68. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  69. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  70. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  71. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  72. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  73. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  74. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  75. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  76. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  77. et latices dulcis guttas similique sapore
  78. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  79. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  80. herbarum genera et fruges frondesque videri
  81. dispertita inter terram latitare minute,
  82. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  83. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  84. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  85. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  86. verum semina multimodis inmixta latere
  87. multarum rerum in rebus communia debent.
  88. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  89. arboribus vicina cacumina summa terantur
  90. inter se validis facere id cogentibus austris,
  91. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  92. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  93. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  94. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  95. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  96. non possent ullum tempus celarier ignes,
  97. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  98. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  99. permagni referre eadem primordia saepe
  100. cum quibus et quali positura contineantur
  101. et quos inter se dent motus accipiantque,
  102. atque eadem paulo inter se mutata creare
  103. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  104. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  105. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  106. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  107. si fieri non posse putas, quin materiai
  108. corpora consimili natura praedita fingas,
  109. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  110. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  111. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  112. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  113. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  114. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  115. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  116. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  117. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  118. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  119. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  120. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  121. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  122. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  123. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  124. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  125. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  126. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  127. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  128. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  129. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  130. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  131. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  132. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  133. sed potius tali facto recreata valescat,
  134. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  135. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  136. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  137. carmine Pierio rationem exponere nostram
  138. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  139. si tibi forte animum tali ratione tenere
  140. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  141. naturam rerum, qua constet compta figura.
  142. Sed quoniam docui solidissima materiai
  143. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  144. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  145. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  146. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  147. pervideamus utrum finitum funditus omne
  148. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  149. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  150. finitumst; namque extremum debebat habere.
  151. extremum porro nullius posse videtur
  152. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  153. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  154. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  155. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  156. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  157. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  158. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  159. Praeterea si iam finitum constituatur
  160. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  161. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  162. id validis utrum contortum viribus ire
  163. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  164. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  165. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  166. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  167. cogit ut exempta concedas fine patere.
  168. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  169. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  170. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  171. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  172. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  173. fiet uti nusquam possit consistere finis
  174. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  175. Praeterea spatium summai totius omne
  176. undique si inclusum certis consisteret oris
  177. finitumque foret, iam copia materiai
  178. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  179. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  180. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  181. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  182. ex infinito iam tempore subsidendo.
  183. at nunc ni mirum requies data principiorum
  184. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  185. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  186. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  187. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  188. ex infinito cita corpora materiai.
  189. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  190. aer dissaepit collis atque aera montes,
  191. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  192. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  193. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  194. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  195. perpetuo possint aevi labentia tractu
  196. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  197. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  198. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  199. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  200. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  201. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  202. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  203. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  204. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  205. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  206. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  207. exiguum possent horai sistere tempus;
  208. nam dispulsa suo de coetu materiai
  209. copia ferretur magnum per inane soluta,
  210. sive adeo potius numquam concreta creasset
  211. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  212. nam certe neque consilio primordia rerum
  213. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  214. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  215. sed quia multa modis multis mutata per omne
  216. ex infinito vexantur percita plagis,
  217. omne genus motus et coetus experiundo
  218. tandem deveniunt in talis disposituras,
  219. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  220. et multos etiam magnos servata per annos
  221. ut semel in motus coniectast convenientis,
  222. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  223. integrent amnes et solis terra vapore
  224. fota novet fetus summissaque gens animantum
  225. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  226. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  227. ex infinito suboriri copia posset,
  228. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  229. nam vel uti privata cibo natura animantum
  230. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  231. dissolui simul ac defecit suppeditare
  232. materies aliqua ratione aversa viai.
  233. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  234. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  235. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  236. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  237. inter dum resilire tamen coguntur et una
  238. principiis rerum spatium tempusque fugai
  239. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  240. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  241. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  242. infinita opus est vis undique materiai.
  243. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  244. in medium summae quod dicunt omnia niti
  245. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  246. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  247. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  248. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  249. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  250. nitier in terraque retro requiescere posta,
  251. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  252. et simili ratione animalia suppa vagari
  253. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  254. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  255. sponte sua possint in caeli templa volare;
  256. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  257. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  258. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  259. sed vanus stolidis haec * * *
  260. amplexi quod habent perv * * *
  261. nam medium nihil esse potest * * *
  262. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  263. possit ibi quicquam consistere * * *
  264. quam quavis alia longe ratione * * *
  265. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  266. per medium, per non medium, concedere debet
  267. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  268. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,