De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  2. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  3. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  4. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  5. aeris e terra res omnis crescere alique;
  6. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  7. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  8. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  9. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  10. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  11. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  12. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  13. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  14. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  15. ni mirum quia multa modis communia multis
  16. multarum rerum in rebus primordia mixta
  17. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.