De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  2. quin potius tali natura praedita quaedam
  3. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  4. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  5. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  6. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  7. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  8. aeris e terra res omnis crescere alique;
  9. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  10. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  11. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  12. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  13. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  14. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  15. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  16. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  17. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  18. ni mirum quia multa modis communia multis
  19. multarum rerum in rebus primordia mixta
  20. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  21. atque eadem magni refert primordia saepe
  22. cum quibus et quali positura contineantur
  23. et quos inter se dent motus accipiantque;
  24. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  25. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  26. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  27. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  28. multa elementa vides multis communia verbis,
  29. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  30. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  31. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  32. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  33. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  34. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  35. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  36. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  37. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  38. principio, rerum quam dicit homoeomerian,