De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  2. quin potius tali natura praedita quaedam
  3. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  4. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  5. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  6. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  7. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  8. aeris e terra res omnis crescere alique;
  9. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  10. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  11. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  12. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  13. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  14. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  15. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  16. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  17. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  18. ni mirum quia multa modis communia multis
  19. multarum rerum in rebus primordia mixta
  20. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.