De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in commutatum veniunt, constare necessest
  2. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  3. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  4. quin potius tali natura praedita quaedam
  5. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  6. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  7. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  8. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  9. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  10. aeris e terra res omnis crescere alique;
  11. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  12. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  13. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  14. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  15. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  16. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  17. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  18. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos