De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  2. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  3. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  4. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  5. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  6. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  7. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  8. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  9. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  10. at primordia gignundis in rebus oportet
  11. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  12. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  13. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  14. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  15. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  16. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  17. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  18. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  19. nec cessare haec inter se mutare, meare
  20. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  21. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  22. immutabile enim quiddam superare necessest,
  23. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  24. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  25. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  26. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  27. in commutatum veniunt, constare necessest
  28. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  29. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  30. quin potius tali natura praedita quaedam
  31. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  32. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  33. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  34. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  35. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  36. aeris e terra res omnis crescere alique;
  37. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  38. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  39. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  40. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  41. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  42. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  43. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  44. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  45. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  46. ni mirum quia multa modis communia multis
  47. multarum rerum in rebus primordia mixta
  48. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  49. atque eadem magni refert primordia saepe
  50. cum quibus et quali positura contineantur
  51. et quos inter se dent motus accipiantque;
  52. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  53. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  54. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  55. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  56. multa elementa vides multis communia verbis,
  57. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  58. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  59. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  60. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  61. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  62. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  63. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  64. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  65. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  66. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  67. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  68. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  69. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  70. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  71. ex aurique putat micis consistere posse
  72. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  73. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  74. cetera consimili fingit ratione putatque.
  75. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  76. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  77. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  78. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  79. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  80. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  81. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  82. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  83. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  84. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  85. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  86. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  87. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  88. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  89. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  90. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  91. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  92. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  93. * * *
  94. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  95. esse et habere in se nervorum corpora parva
  96. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  97. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  98. ex alienigenis rebus constare putetur,
  99. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  100. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  101. si sunt in terris, terram constare necessest
  102. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  103. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  104. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  105. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  106. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  107. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  108. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  109. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  110. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  111. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  112. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  113. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  114. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  115. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  116. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  117. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  118. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  119. et latices dulcis guttas similique sapore
  120. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  121. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  122. herbarum genera et fruges frondesque videri
  123. dispertita inter terram latitare minute,
  124. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  125. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  126. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  127. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  128. verum semina multimodis inmixta latere
  129. multarum rerum in rebus communia debent.
  130. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  131. arboribus vicina cacumina summa terantur
  132. inter se validis facere id cogentibus austris,
  133. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  134. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  135. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  136. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  137. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  138. non possent ullum tempus celarier ignes,
  139. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  140. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  141. permagni referre eadem primordia saepe
  142. cum quibus et quali positura contineantur
  143. et quos inter se dent motus accipiantque,
  144. atque eadem paulo inter se mutata creare
  145. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  146. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  147. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  148. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  149. si fieri non posse putas, quin materiai
  150. corpora consimili natura praedita fingas,
  151. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  152. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  153. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  154. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  155. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  156. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  157. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  158. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  159. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  160. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  161. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  162. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  163. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  164. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  165. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  166. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  167. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  168. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  169. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  170. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  171. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  172. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  173. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  174. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  175. sed potius tali facto recreata valescat,
  176. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  177. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  178. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  179. carmine Pierio rationem exponere nostram
  180. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  181. si tibi forte animum tali ratione tenere
  182. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  183. naturam rerum, qua constet compta figura.
  184. Sed quoniam docui solidissima materiai
  185. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  186. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  187. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  188. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  189. pervideamus utrum finitum funditus omne
  190. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  191. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  192. finitumst; namque extremum debebat habere.
  193. extremum porro nullius posse videtur
  194. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  195. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  196. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  197. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  198. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  199. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  200. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  201. Praeterea si iam finitum constituatur
  202. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  203. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  204. id validis utrum contortum viribus ire
  205. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  206. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  207. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  208. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  209. cogit ut exempta concedas fine patere.
  210. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  211. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  212. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  213. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  214. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  215. fiet uti nusquam possit consistere finis
  216. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  217. Praeterea spatium summai totius omne
  218. undique si inclusum certis consisteret oris
  219. finitumque foret, iam copia materiai
  220. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  221. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  222. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  223. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  224. ex infinito iam tempore subsidendo.
  225. at nunc ni mirum requies data principiorum
  226. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  227. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  228. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  229. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  230. ex infinito cita corpora materiai.
  231. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  232. aer dissaepit collis atque aera montes,
  233. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  234. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  235. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  236. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  237. perpetuo possint aevi labentia tractu
  238. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  239. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  240. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  241. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  242. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  243. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  244. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  245. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  246. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  247. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  248. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  249. exiguum possent horai sistere tempus;
  250. nam dispulsa suo de coetu materiai
  251. copia ferretur magnum per inane soluta,
  252. sive adeo potius numquam concreta creasset
  253. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  254. nam certe neque consilio primordia rerum
  255. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  256. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto