De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam contra res illorum retroque putari?
  2. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  3. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  4. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  5. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  6. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  7. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  8. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  9. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  10. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  11. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  12. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  13. at primordia gignundis in rebus oportet
  14. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  15. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  16. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  17. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius