De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  2. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  3. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  4. quam contra res illorum retroque putari?
  5. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  6. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  7. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  8. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  9. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  10. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  11. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  12. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  13. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  14. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  15. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  16. at primordia gignundis in rebus oportet
  17. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  18. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  19. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  20. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  21. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  22. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  23. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  24. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  25. nec cessare haec inter se mutare, meare
  26. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  27. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  28. immutabile enim quiddam superare necessest,
  29. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  30. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  31. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  32. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  33. in commutatum veniunt, constare necessest
  34. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  35. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  36. quin potius tali natura praedita quaedam
  37. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  38. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  39. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  40. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  41. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  42. aeris e terra res omnis crescere alique;
  43. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  44. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  45. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  46. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  47. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  48. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  49. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  50. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  51. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  52. ni mirum quia multa modis communia multis
  53. multarum rerum in rebus primordia mixta
  54. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  55. atque eadem magni refert primordia saepe
  56. cum quibus et quali positura contineantur