De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  2. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  3. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  4. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  5. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  6. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  7. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  8. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  9. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  10. quam contra res illorum retroque putari?
  11. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  12. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  13. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  14. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  15. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  16. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  17. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  18. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  19. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  20. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  21. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  22. at primordia gignundis in rebus oportet
  23. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  24. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  25. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  26. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  27. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  28. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  29. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  30. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  31. nec cessare haec inter se mutare, meare
  32. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  33. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  34. immutabile enim quiddam superare necessest,
  35. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  36. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,