De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  2. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  3. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  4. Primum quod motus exempto rebus inani
  5. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  6. aera solem ignem terras animalia frugis
  7. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  8. deinde quod omnino finem non esse secandis
  9. corporibus facient neque pausam stare fragori
  10. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  11. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  12. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  13. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  14. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  15. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  16. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  17. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  18. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  19. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  20. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.