De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. carmina quin etiam divini pectoris eius
  2. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  3. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  4. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  5. partibus egregie multis multoque minores,
  6. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  7. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  8. sanctius et multo certa ratione magis quam
  9. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  10. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  11. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  12. Primum quod motus exempto rebus inani
  13. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  14. aera solem ignem terras animalia frugis
  15. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  16. deinde quod omnino finem non esse secandis
  17. corporibus facient neque pausam stare fragori
  18. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  19. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  20. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  21. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  22. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  23. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  24. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  25. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  26. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  27. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  28. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  29. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  30. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  31. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  32. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  33. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  34. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  35. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  36. quam contra res illorum retroque putari?
  37. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  38. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  39. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  40. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  41. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  42. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  43. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  44. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  45. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  46. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  47. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  48. at primordia gignundis in rebus oportet
  49. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  50. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  51. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  52. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  53. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  54. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  55. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  56. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  57. nec cessare haec inter se mutare, meare
  58. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  59. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  60. immutabile enim quiddam superare necessest,
  61. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  62. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  63. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  64. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  65. in commutatum veniunt, constare necessest
  66. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  67. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  68. quin potius tali natura praedita quaedam
  69. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  70. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  71. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  72. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  73. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  74. aeris e terra res omnis crescere alique;
  75. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  76. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  77. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  78. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  79. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  80. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  81. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  82. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  83. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  84. ni mirum quia multa modis communia multis
  85. multarum rerum in rebus primordia mixta
  86. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  87. atque eadem magni refert primordia saepe
  88. cum quibus et quali positura contineantur
  89. et quos inter se dent motus accipiantque;
  90. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  91. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  92. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  93. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  94. multa elementa vides multis communia verbis,
  95. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  96. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  97. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  98. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  99. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  100. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  101. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  102. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  103. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  104. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  105. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  106. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  107. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  108. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  109. ex aurique putat micis consistere posse
  110. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  111. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  112. cetera consimili fingit ratione putatque.
  113. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  114. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  115. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  116. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  117. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  118. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  119. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  120. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  121. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  122. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  123. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  124. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  125. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  126. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  127. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  128. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  129. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  130. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  131. * * *
  132. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  133. esse et habere in se nervorum corpora parva
  134. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  135. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  136. ex alienigenis rebus constare putetur,
  137. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  138. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  139. si sunt in terris, terram constare necessest
  140. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  141. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  142. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  143. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  144. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  145. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  146. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  147. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  148. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  149. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  150. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  151. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  152. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  153. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  154. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  155. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  156. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  157. et latices dulcis guttas similique sapore
  158. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  159. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  160. herbarum genera et fruges frondesque videri
  161. dispertita inter terram latitare minute,
  162. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  163. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  164. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  165. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  166. verum semina multimodis inmixta latere
  167. multarum rerum in rebus communia debent.
  168. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  169. arboribus vicina cacumina summa terantur
  170. inter se validis facere id cogentibus austris,
  171. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  172. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  173. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  174. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  175. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  176. non possent ullum tempus celarier ignes,
  177. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  178. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  179. permagni referre eadem primordia saepe
  180. cum quibus et quali positura contineantur
  181. et quos inter se dent motus accipiantque,
  182. atque eadem paulo inter se mutata creare
  183. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  184. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  185. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  186. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  187. si fieri non posse putas, quin materiai
  188. corpora consimili natura praedita fingas,
  189. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  190. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  191. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  192. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  193. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  194. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  195. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  196. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  197. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  198. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  199. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  200. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  201. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  202. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  203. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  204. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  205. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  206. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  207. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  208. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  209. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  210. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  211. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  212. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  213. sed potius tali facto recreata valescat,
  214. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  215. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  216. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  217. carmine Pierio rationem exponere nostram
  218. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  219. si tibi forte animum tali ratione tenere
  220. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  221. naturam rerum, qua constet compta figura.
  222. Sed quoniam docui solidissima materiai
  223. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  224. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  225. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  226. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  227. pervideamus utrum finitum funditus omne
  228. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  229. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  230. finitumst; namque extremum debebat habere.
  231. extremum porro nullius posse videtur
  232. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  233. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  234. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  235. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  236. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  237. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  238. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  239. Praeterea si iam finitum constituatur
  240. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  241. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  242. id validis utrum contortum viribus ire
  243. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  244. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  245. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  246. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  247. cogit ut exempta concedas fine patere.
  248. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  249. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  250. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  251. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  252. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  253. fiet uti nusquam possit consistere finis
  254. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  255. Praeterea spatium summai totius omne
  256. undique si inclusum certis consisteret oris
  257. finitumque foret, iam copia materiai
  258. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  259. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  260. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  261. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  262. ex infinito iam tempore subsidendo.
  263. at nunc ni mirum requies data principiorum
  264. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  265. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  266. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  267. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  268. ex infinito cita corpora materiai.
  269. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  270. aer dissaepit collis atque aera montes,
  271. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  272. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  273. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  274. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  275. perpetuo possint aevi labentia tractu
  276. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  277. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  278. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  279. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  280. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  281. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  282. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  283. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  284. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  285. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  286. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  287. exiguum possent horai sistere tempus;
  288. nam dispulsa suo de coetu materiai
  289. copia ferretur magnum per inane soluta,
  290. sive adeo potius numquam concreta creasset
  291. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  292. nam certe neque consilio primordia rerum
  293. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  294. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  295. sed quia multa modis multis mutata per omne
  296. ex infinito vexantur percita plagis,
  297. omne genus motus et coetus experiundo
  298. tandem deveniunt in talis disposituras,
  299. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  300. et multos etiam magnos servata per annos
  301. ut semel in motus coniectast convenientis,
  302. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  303. integrent amnes et solis terra vapore
  304. fota novet fetus summissaque gens animantum
  305. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  306. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  307. ex infinito suboriri copia posset,
  308. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  309. nam vel uti privata cibo natura animantum
  310. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  311. dissolui simul ac defecit suppeditare
  312. materies aliqua ratione aversa viai.
  313. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  314. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  315. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  316. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  317. inter dum resilire tamen coguntur et una
  318. principiis rerum spatium tempusque fugai
  319. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  320. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  321. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  322. infinita opus est vis undique materiai.
  323. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  324. in medium summae quod dicunt omnia niti
  325. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  326. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  327. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  328. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  329. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  330. nitier in terraque retro requiescere posta,
  331. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  332. et simili ratione animalia suppa vagari
  333. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  334. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  335. sponte sua possint in caeli templa volare;
  336. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  337. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  338. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  339. sed vanus stolidis haec * * *
  340. amplexi quod habent perv * * *
  341. nam medium nihil esse potest * * *
  342. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  343. possit ibi quicquam consistere * * *
  344. quam quavis alia longe ratione * * *
  345. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  346. per medium, per non medium, concedere debet
  347. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  348. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  349. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  350. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  351. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  352. haud igitur possunt tali ratione teneri
  353. res in concilium medii cuppedine victae.
  354. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  355. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  356. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  357. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  358. at contra tenuis exponunt aeris auras
  359. et calidos simul a medio differrier ignis,
  360. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  361. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  362. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  363. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  364. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  365. ---
  366. ---
  367. ---
  368. ---
  369. ---
  370. ---
  371. ---
  372. ---
  373. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  374. diffugiant subito magnum per inane soluta
  375. et ne cetera consimili ratione sequantur
  376. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  377. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  378. inter permixtas rerum caelique ruinas
  379. corpora solventes abeat per inane profundum,
  380. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  381. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  382. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  383. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  384. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  385. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  386. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  387. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  388. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.