De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  2. quae cum magna modis multis miranda videtur
  3. gentibus humanis regio visendaque fertur
  4. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  5. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  6. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  7. carmina quin etiam divini pectoris eius
  8. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  9. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  10. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  11. partibus egregie multis multoque minores,
  12. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  13. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  14. sanctius et multo certa ratione magis quam
  15. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  16. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  17. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  18. Primum quod motus exempto rebus inani
  19. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  20. aera solem ignem terras animalia frugis
  21. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  22. deinde quod omnino finem non esse secandis
  23. corporibus facient neque pausam stare fragori
  24. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  25. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  26. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  27. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  28. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  29. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  30. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  31. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  32. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  33. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  34. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  35. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  36. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  37. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  38. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  39. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  40. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  41. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  42. quam contra res illorum retroque putari?
  43. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  44. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  45. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  46. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  47. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  48. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  49. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  50. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  51. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  52. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  53. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  54. at primordia gignundis in rebus oportet
  55. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  56. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  57. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  58. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  59. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  60. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  61. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  62. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  63. nec cessare haec inter se mutare, meare
  64. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  65. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  66. immutabile enim quiddam superare necessest,
  67. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  68. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  69. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  70. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  71. in commutatum veniunt, constare necessest
  72. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  73. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  74. quin potius tali natura praedita quaedam
  75. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  76. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  77. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  78. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  79. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  80. aeris e terra res omnis crescere alique;
  81. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  82. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  83. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  84. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  85. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  86. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  87. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  88. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  89. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  90. ni mirum quia multa modis communia multis
  91. multarum rerum in rebus primordia mixta
  92. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  93. atque eadem magni refert primordia saepe
  94. cum quibus et quali positura contineantur
  95. et quos inter se dent motus accipiantque;
  96. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  97. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  98. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  99. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  100. multa elementa vides multis communia verbis,
  101. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  102. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  103. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  104. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  105. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  106. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  107. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  108. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  109. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  110. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  111. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  112. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  113. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  114. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  115. ex aurique putat micis consistere posse
  116. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  117. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  118. cetera consimili fingit ratione putatque.
  119. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  120. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  121. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  122. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  123. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  124. si primordia sunt, simili quae praedita constant