De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  2. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  3. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  4. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  5. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  6. quae cum magna modis multis miranda videtur
  7. gentibus humanis regio visendaque fertur
  8. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  9. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  10. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  11. carmina quin etiam divini pectoris eius
  12. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  13. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  14. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  15. partibus egregie multis multoque minores,
  16. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  17. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  18. sanctius et multo certa ratione magis quam
  19. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  20. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  21. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  22. Primum quod motus exempto rebus inani
  23. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  24. aera solem ignem terras animalia frugis
  25. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  26. deinde quod omnino finem non esse secandis
  27. corporibus facient neque pausam stare fragori
  28. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  29. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  30. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  31. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  32. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  33. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  34. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  35. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  36. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  37. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  38. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  39. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  40. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  41. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  42. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  43. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  44. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  45. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  46. quam contra res illorum retroque putari?
  47. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  48. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  49. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  50. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  51. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  52. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  53. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  54. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  55. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  56. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  57. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  58. at primordia gignundis in rebus oportet
  59. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  60. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  61. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  62. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  63. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  64. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  65. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  66. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  67. nec cessare haec inter se mutare, meare
  68. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  69. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  70. immutabile enim quiddam superare necessest,
  71. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  72. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,