De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  2. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  3. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  4. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  5. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  6. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  7. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  8. quae cum magna modis multis miranda videtur
  9. gentibus humanis regio visendaque fertur
  10. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  11. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  12. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  13. carmina quin etiam divini pectoris eius
  14. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  15. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  16. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  17. partibus egregie multis multoque minores,
  18. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  19. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  20. sanctius et multo certa ratione magis quam
  21. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  22. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  23. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  24. Primum quod motus exempto rebus inani
  25. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  26. aera solem ignem terras animalia frugis
  27. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  28. deinde quod omnino finem non esse secandis
  29. corporibus facient neque pausam stare fragori
  30. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  31. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  32. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  33. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  34. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  35. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  36. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  37. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  38. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  39. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  40. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  41. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  42. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  43. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  44. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  45. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  46. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  47. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  48. quam contra res illorum retroque putari?
  49. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  50. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  51. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  52. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  53. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  54. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  55. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  56. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  57. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  58. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  59. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  60. at primordia gignundis in rebus oportet
  61. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  62. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  63. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  64. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  65. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  66. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  67. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  68. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  69. nec cessare haec inter se mutare, meare
  70. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  71. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  72. immutabile enim quiddam superare necessest,
  73. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  74. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  75. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  76. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  77. in commutatum veniunt, constare necessest
  78. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  79. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  80. quin potius tali natura praedita quaedam
  81. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  82. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  83. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  84. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  85. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  86. aeris e terra res omnis crescere alique;
  87. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  88. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  89. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  90. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  91. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  92. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  93. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  94. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  95. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  96. ni mirum quia multa modis communia multis
  97. multarum rerum in rebus primordia mixta
  98. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  99. atque eadem magni refert primordia saepe
  100. cum quibus et quali positura contineantur
  101. et quos inter se dent motus accipiantque;
  102. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  103. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  104. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  105. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  106. multa elementa vides multis communia verbis,
  107. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  108. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  109. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  110. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  111. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  112. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  113. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  114. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  115. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  116. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  117. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  118. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  119. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  120. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  121. ex aurique putat micis consistere posse
  122. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  123. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  124. cetera consimili fingit ratione putatque.
  125. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  126. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  127. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  128. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  129. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  130. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  131. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  132. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  133. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  134. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  135. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  136. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  137. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  138. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  139. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  140. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  141. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  142. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  143. * * *
  144. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  145. esse et habere in se nervorum corpora parva
  146. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  147. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  148. ex alienigenis rebus constare putetur,
  149. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  150. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  151. si sunt in terris, terram constare necessest
  152. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  153. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  154. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  155. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  156. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  157. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  158. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  159. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  160. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  161. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  162. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  163. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  164. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  165. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  166. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  167. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  168. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  169. et latices dulcis guttas similique sapore
  170. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  171. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  172. herbarum genera et fruges frondesque videri
  173. dispertita inter terram latitare minute,
  174. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  175. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  176. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  177. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  178. verum semina multimodis inmixta latere
  179. multarum rerum in rebus communia debent.
  180. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  181. arboribus vicina cacumina summa terantur
  182. inter se validis facere id cogentibus austris,
  183. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  184. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  185. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  186. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  187. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  188. non possent ullum tempus celarier ignes,
  189. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  190. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  191. permagni referre eadem primordia saepe
  192. cum quibus et quali positura contineantur
  193. et quos inter se dent motus accipiantque,
  194. atque eadem paulo inter se mutata creare
  195. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  196. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  197. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  198. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  199. si fieri non posse putas, quin materiai
  200. corpora consimili natura praedita fingas,
  201. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  202. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  203. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  204. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  205. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  206. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  207. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  208. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  209. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  210. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  211. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  212. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  213. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  214. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  215. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  216. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  217. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  218. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  219. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  220. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  221. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  222. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  223. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  224. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  225. sed potius tali facto recreata valescat,
  226. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  227. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  228. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  229. carmine Pierio rationem exponere nostram
  230. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  231. si tibi forte animum tali ratione tenere
  232. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  233. naturam rerum, qua constet compta figura.
  234. Sed quoniam docui solidissima materiai
  235. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  236. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  237. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  238. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  239. pervideamus utrum finitum funditus omne
  240. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  241. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  242. finitumst; namque extremum debebat habere.
  243. extremum porro nullius posse videtur
  244. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  245. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  246. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  247. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  248. nec refert quibus adsistas regionibus eius;