De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aera iungentes igni terramque liquori,
  2. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  3. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  4. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  5. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  6. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  7. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  8. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  9. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  10. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  11. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  12. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  13. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  14. quae cum magna modis multis miranda videtur
  15. gentibus humanis regio visendaque fertur
  16. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  17. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  18. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  19. carmina quin etiam divini pectoris eius
  20. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  21. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  22. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  23. partibus egregie multis multoque minores,
  24. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  25. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  26. sanctius et multo certa ratione magis quam
  27. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  28. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  29. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  30. Primum quod motus exempto rebus inani
  31. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  32. aera solem ignem terras animalia frugis
  33. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  34. deinde quod omnino finem non esse secandis
  35. corporibus facient neque pausam stare fragori
  36. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  37. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  38. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  39. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  40. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  41. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  42. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  43. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  44. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  45. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  46. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  47. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  48. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  49. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  50. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  51. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  52. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  53. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  54. quam contra res illorum retroque putari?
  55. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  56. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  57. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  58. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  59. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  60. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  61. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  62. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  63. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  64. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  65. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  66. at primordia gignundis in rebus oportet
  67. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  68. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  69. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  70. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  71. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  72. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  73. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  74. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  75. nec cessare haec inter se mutare, meare
  76. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  77. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  78. immutabile enim quiddam superare necessest,
  79. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  80. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  81. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  82. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  83. in commutatum veniunt, constare necessest
  84. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  85. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  86. quin potius tali natura praedita quaedam
  87. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  88. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  89. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  90. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  91. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  92. aeris e terra res omnis crescere alique;
  93. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  94. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  95. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  96. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  97. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  98. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  99. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  100. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  101. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  102. ni mirum quia multa modis communia multis
  103. multarum rerum in rebus primordia mixta
  104. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  105. atque eadem magni refert primordia saepe
  106. cum quibus et quali positura contineantur
  107. et quos inter se dent motus accipiantque;
  108. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  109. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  110. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  111. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  112. multa elementa vides multis communia verbis,
  113. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  114. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  115. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  116. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  117. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  118. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  119. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  120. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  121. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  122. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  123. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  124. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  125. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  126. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  127. ex aurique putat micis consistere posse
  128. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  129. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  130. cetera consimili fingit ratione putatque.
  131. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  132. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  133. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  134. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  135. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  136. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  137. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  138. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  139. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  140. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  141. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  142. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  143. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  144. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  145. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  146. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  147. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  148. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  149. * * *
  150. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  151. esse et habere in se nervorum corpora parva
  152. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  153. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  154. ex alienigenis rebus constare putetur,
  155. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  156. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  157. si sunt in terris, terram constare necessest
  158. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  159. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  160. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  161. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  162. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  163. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  164. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  165. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  166. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  167. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  168. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  169. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  170. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  171. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  172. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  173. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  174. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  175. et latices dulcis guttas similique sapore
  176. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  177. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  178. herbarum genera et fruges frondesque videri