De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  2. et velit ardoris naturam linquere solam,
  3. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  4. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  5. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  6. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  7. et qui principium gignundis aera rebus
  8. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  9. fingere res ipsum per se terramve creare
  10. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  11. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  12. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  13. aera iungentes igni terramque liquori,
  14. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  15. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  16. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  17. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  18. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  19. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  20. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  21. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  22. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  23. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  24. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  25. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  26. quae cum magna modis multis miranda videtur
  27. gentibus humanis regio visendaque fertur
  28. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  29. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  30. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  31. carmina quin etiam divini pectoris eius
  32. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  33. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  34. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  35. partibus egregie multis multoque minores,
  36. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  37. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  38. sanctius et multo certa ratione magis quam
  39. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  40. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  41. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  42. Primum quod motus exempto rebus inani
  43. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  44. aera solem ignem terras animalia frugis
  45. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  46. deinde quod omnino finem non esse secandis
  47. corporibus facient neque pausam stare fragori
  48. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  49. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  50. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  51. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  52. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  53. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  54. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  55. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  56. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  57. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  58. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  59. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  60. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  61. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  62. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  63. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  64. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  65. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  66. quam contra res illorum retroque putari?
  67. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  68. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  69. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  70. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  71. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  72. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  73. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  74. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  75. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  76. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  77. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  78. at primordia gignundis in rebus oportet
  79. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  80. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  81. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  82. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  83. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  84. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  85. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  86. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  87. nec cessare haec inter se mutare, meare
  88. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  89. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  90. immutabile enim quiddam superare necessest,
  91. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  92. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  93. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  94. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  95. in commutatum veniunt, constare necessest
  96. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  97. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  98. quin potius tali natura praedita quaedam
  99. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  100. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  101. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  102. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  103. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  104. aeris e terra res omnis crescere alique;
  105. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  106. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  107. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  108. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  109. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  110. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  111. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  112. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  113. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  114. ni mirum quia multa modis communia multis
  115. multarum rerum in rebus primordia mixta
  116. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  117. atque eadem magni refert primordia saepe
  118. cum quibus et quali positura contineantur
  119. et quos inter se dent motus accipiantque;
  120. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  121. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  122. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  123. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  124. multa elementa vides multis communia verbis,
  125. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  126. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  127. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  128. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  129. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  130. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  131. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  132. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  133. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  134. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  135. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  136. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  137. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  138. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  139. ex aurique putat micis consistere posse
  140. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  141. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  142. cetera consimili fingit ratione putatque.
  143. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  144. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  145. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  146. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  147. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  148. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  149. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  150. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  151. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  152. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  153. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  154. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  155. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  156. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  157. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  158. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  159. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  160. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  161. * * *
  162. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  163. esse et habere in se nervorum corpora parva
  164. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  165. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  166. ex alienigenis rebus constare putetur,
  167. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  168. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  169. si sunt in terris, terram constare necessest
  170. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  171. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  172. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  173. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  174. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  175. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  176. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  177. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  178. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  179. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  180. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  181. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  182. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  183. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  184. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  185. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  186. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  187. et latices dulcis guttas similique sapore
  188. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  189. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  190. herbarum genera et fruges frondesque videri
  191. dispertita inter terram latitare minute,
  192. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  193. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  194. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  195. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  196. verum semina multimodis inmixta latere
  197. multarum rerum in rebus communia debent.
  198. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  199. arboribus vicina cacumina summa terantur
  200. inter se validis facere id cogentibus austris,
  201. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  202. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  203. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  204. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  205. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  206. non possent ullum tempus celarier ignes,
  207. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  208. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  209. permagni referre eadem primordia saepe
  210. cum quibus et quali positura contineantur
  211. et quos inter se dent motus accipiantque,
  212. atque eadem paulo inter se mutata creare
  213. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  214. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  215. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  216. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  217. si fieri non posse putas, quin materiai
  218. corpora consimili natura praedita fingas,
  219. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  220. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  221. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  222. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  223. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  224. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  225. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  226. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  227. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  228. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  229. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  230. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  231. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  232. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  233. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  234. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  235. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  236. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  237. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  238. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  239. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  240. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  241. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  242. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  243. sed potius tali facto recreata valescat,
  244. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  245. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  246. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  247. carmine Pierio rationem exponere nostram
  248. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  249. si tibi forte animum tali ratione tenere
  250. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  251. naturam rerum, qua constet compta figura.
  252. Sed quoniam docui solidissima materiai
  253. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  254. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  255. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  256. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  257. pervideamus utrum finitum funditus omne
  258. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  259. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  260. finitumst; namque extremum debebat habere.
  261. extremum porro nullius posse videtur
  262. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  263. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  264. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  265. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  266. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  267. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  268. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  269. Praeterea si iam finitum constituatur
  270. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  271. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  272. id validis utrum contortum viribus ire
  273. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  274. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  275. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  276. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  277. cogit ut exempta concedas fine patere.
  278. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  279. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  280. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  281. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  282. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  283. fiet uti nusquam possit consistere finis
  284. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  285. Praeterea spatium summai totius omne
  286. undique si inclusum certis consisteret oris
  287. finitumque foret, iam copia materiai
  288. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  289. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  290. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  291. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  292. ex infinito iam tempore subsidendo.
  293. at nunc ni mirum requies data principiorum
  294. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  295. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  296. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  297. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  298. ex infinito cita corpora materiai.
  299. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  300. aer dissaepit collis atque aera montes,
  301. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  302. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  303. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  304. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  305. perpetuo possint aevi labentia tractu
  306. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  307. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  308. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  309. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  310. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  311. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  312. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  313. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  314. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  315. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  316. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  317. exiguum possent horai sistere tempus;
  318. nam dispulsa suo de coetu materiai
  319. copia ferretur magnum per inane soluta,
  320. sive adeo potius numquam concreta creasset
  321. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  322. nam certe neque consilio primordia rerum
  323. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  324. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  325. sed quia multa modis multis mutata per omne
  326. ex infinito vexantur percita plagis,
  327. omne genus motus et coetus experiundo
  328. tandem deveniunt in talis disposituras,
  329. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  330. et multos etiam magnos servata per annos
  331. ut semel in motus coniectast convenientis,
  332. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  333. integrent amnes et solis terra vapore
  334. fota novet fetus summissaque gens animantum
  335. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  336. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  337. ex infinito suboriri copia posset,
  338. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  339. nam vel uti privata cibo natura animantum
  340. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  341. dissolui simul ac defecit suppeditare
  342. materies aliqua ratione aversa viai.
  343. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  344. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  345. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  346. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  347. inter dum resilire tamen coguntur et una
  348. principiis rerum spatium tempusque fugai
  349. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  350. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,