De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  2. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  3. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  4. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  5. et velit ardoris naturam linquere solam,
  6. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  7. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  8. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  9. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  10. et qui principium gignundis aera rebus
  11. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  12. fingere res ipsum per se terramve creare
  13. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  14. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  15. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  16. aera iungentes igni terramque liquori,
  17. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur