De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  2. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  3. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  4. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  5. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  6. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  7. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  8. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  9. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  10. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  11. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  12. et velit ardoris naturam linquere solam,
  13. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  14. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  15. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  16. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  17. et qui principium gignundis aera rebus
  18. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  19. fingere res ipsum per se terramve creare
  20. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  21. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  22. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  23. aera iungentes igni terramque liquori,
  24. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  25. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  26. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  27. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  28. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  29. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  30. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  31. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  32. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  33. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  34. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  35. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  36. quae cum magna modis multis miranda videtur
  37. gentibus humanis regio visendaque fertur
  38. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  39. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  40. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  41. carmina quin etiam divini pectoris eius
  42. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  43. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  44. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  45. partibus egregie multis multoque minores,
  46. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  47. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  48. sanctius et multo certa ratione magis quam
  49. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  50. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  51. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  52. Primum quod motus exempto rebus inani
  53. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  54. aera solem ignem terras animalia frugis
  55. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  56. deinde quod omnino finem non esse secandis
  57. corporibus facient neque pausam stare fragori
  58. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  59. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  60. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  61. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  62. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  63. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  64. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  65. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  66. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  67. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  68. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  69. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  70. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  71. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  72. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  73. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  74. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  75. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  76. quam contra res illorum retroque putari?
  77. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  78. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  79. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  80. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  81. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  82. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  83. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  84. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  85. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  86. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  87. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  88. at primordia gignundis in rebus oportet
  89. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  90. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  91. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  92. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  93. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  94. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  95. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  96. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  97. nec cessare haec inter se mutare, meare
  98. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  99. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  100. immutabile enim quiddam superare necessest,
  101. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  102. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  103. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  104. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  105. in commutatum veniunt, constare necessest
  106. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  107. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  108. quin potius tali natura praedita quaedam
  109. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  110. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  111. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  112. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  113. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  114. aeris e terra res omnis crescere alique;
  115. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  116. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  117. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  118. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  119. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  120. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  121. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  122. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  123. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  124. ni mirum quia multa modis communia multis
  125. multarum rerum in rebus primordia mixta
  126. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  127. atque eadem magni refert primordia saepe
  128. cum quibus et quali positura contineantur
  129. et quos inter se dent motus accipiantque;
  130. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  131. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  132. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  133. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  134. multa elementa vides multis communia verbis,
  135. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  136. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  137. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  138. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere