De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  2. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  3. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  4. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  5. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  6. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  7. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  8. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  9. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  10. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  11. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  12. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  13. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  14. et velit ardoris naturam linquere solam,
  15. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  16. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  17. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  18. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  19. et qui principium gignundis aera rebus
  20. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  21. fingere res ipsum per se terramve creare
  22. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  23. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  24. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  25. aera iungentes igni terramque liquori,
  26. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  27. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  28. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  29. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  30. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  31. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  32. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  33. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  34. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  35. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  36. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  37. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  38. quae cum magna modis multis miranda videtur
  39. gentibus humanis regio visendaque fertur
  40. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  41. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  42. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  43. carmina quin etiam divini pectoris eius
  44. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  45. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  46. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  47. partibus egregie multis multoque minores,
  48. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  49. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  50. sanctius et multo certa ratione magis quam
  51. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  52. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  53. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  54. Primum quod motus exempto rebus inani
  55. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  56. aera solem ignem terras animalia frugis
  57. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  58. deinde quod omnino finem non esse secandis
  59. corporibus facient neque pausam stare fragori
  60. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  61. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  62. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  63. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  64. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  65. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  66. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  67. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  68. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  69. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  70. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  71. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  72. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  73. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  74. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  75. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  76. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  77. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  78. quam contra res illorum retroque putari?
  79. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  80. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  81. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  82. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  83. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  84. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  85. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  86. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  87. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  88. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  89. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  90. at primordia gignundis in rebus oportet
  91. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  92. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  93. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  94. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  95. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  96. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  97. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  98. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  99. nec cessare haec inter se mutare, meare
  100. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  101. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  102. immutabile enim quiddam superare necessest,
  103. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  104. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  105. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  106. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  107. in commutatum veniunt, constare necessest
  108. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  109. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  110. quin potius tali natura praedita quaedam
  111. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  112. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  113. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  114. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  115. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  116. aeris e terra res omnis crescere alique;
  117. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  118. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  119. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  120. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  121. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  122. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  123. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  124. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  125. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  126. ni mirum quia multa modis communia multis
  127. multarum rerum in rebus primordia mixta
  128. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  129. atque eadem magni refert primordia saepe
  130. cum quibus et quali positura contineantur
  131. et quos inter se dent motus accipiantque;
  132. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  133. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  134. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  135. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  136. multa elementa vides multis communia verbis,
  137. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  138. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  139. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  140. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  141. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  142. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  143. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  144. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  145. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  146. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  147. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  148. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  149. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  150. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  151. ex aurique putat micis consistere posse
  152. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  153. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  154. cetera consimili fingit ratione putatque.
  155. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  156. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  157. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  158. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  159. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  160. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  161. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  162. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  163. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  164. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  165. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  166. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  167. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  168. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  169. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  170. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  171. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  172. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  173. * * *
  174. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  175. esse et habere in se nervorum corpora parva
  176. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  177. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  178. ex alienigenis rebus constare putetur,
  179. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  180. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  181. si sunt in terris, terram constare necessest
  182. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  183. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  184. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  185. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  186. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  187. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  188. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  189. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  190. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  191. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  192. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  193. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  194. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  195. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  196. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  197. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  198. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  199. et latices dulcis guttas similique sapore
  200. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  201. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  202. herbarum genera et fruges frondesque videri
  203. dispertita inter terram latitare minute,
  204. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  205. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  206. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  207. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  208. verum semina multimodis inmixta latere
  209. multarum rerum in rebus communia debent.
  210. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  211. arboribus vicina cacumina summa terantur
  212. inter se validis facere id cogentibus austris,
  213. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  214. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  215. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  216. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  217. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  218. non possent ullum tempus celarier ignes,
  219. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  220. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  221. permagni referre eadem primordia saepe
  222. cum quibus et quali positura contineantur
  223. et quos inter se dent motus accipiantque,
  224. atque eadem paulo inter se mutata creare
  225. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  226. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  227. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  228. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  229. si fieri non posse putas, quin materiai
  230. corpora consimili natura praedita fingas,
  231. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  232. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  233. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  234. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  235. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  236. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  237. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  238. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  239. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  240. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  241. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  242. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  243. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  244. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  245. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  246. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  247. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  248. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  249. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  250. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  251. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  252. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  253. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  254. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  255. sed potius tali facto recreata valescat,
  256. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  257. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  258. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  259. carmine Pierio rationem exponere nostram
  260. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  261. si tibi forte animum tali ratione tenere
  262. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  263. naturam rerum, qua constet compta figura.
  264. Sed quoniam docui solidissima materiai
  265. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  266. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  267. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  268. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  269. pervideamus utrum finitum funditus omne
  270. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  271. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  272. finitumst; namque extremum debebat habere.
  273. extremum porro nullius posse videtur
  274. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  275. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  276. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  277. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  278. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  279. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  280. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  281. Praeterea si iam finitum constituatur
  282. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  283. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  284. id validis utrum contortum viribus ire
  285. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  286. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  287. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  288. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  289. cogit ut exempta concedas fine patere.
  290. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  291. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  292. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  293. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  294. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  295. fiet uti nusquam possit consistere finis
  296. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  297. Praeterea spatium summai totius omne
  298. undique si inclusum certis consisteret oris
  299. finitumque foret, iam copia materiai
  300. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  301. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  302. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  303. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  304. ex infinito iam tempore subsidendo.
  305. at nunc ni mirum requies data principiorum
  306. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  307. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  308. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  309. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  310. ex infinito cita corpora materiai.
  311. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  312. aer dissaepit collis atque aera montes,
  313. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  314. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  315. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  316. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  317. perpetuo possint aevi labentia tractu
  318. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  319. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  320. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  321. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  322. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  323. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  324. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  325. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  326. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  327. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  328. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  329. exiguum possent horai sistere tempus;
  330. nam dispulsa suo de coetu materiai
  331. copia ferretur magnum per inane soluta,
  332. sive adeo potius numquam concreta creasset
  333. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  334. nam certe neque consilio primordia rerum
  335. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  336. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  337. sed quia multa modis multis mutata per omne
  338. ex infinito vexantur percita plagis,
  339. omne genus motus et coetus experiundo
  340. tandem deveniunt in talis disposituras,
  341. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  342. et multos etiam magnos servata per annos
  343. ut semel in motus coniectast convenientis,
  344. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  345. integrent amnes et solis terra vapore
  346. fota novet fetus summissaque gens animantum
  347. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  348. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  349. ex infinito suboriri copia posset,
  350. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  351. nam vel uti privata cibo natura animantum
  352. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  353. dissolui simul ac defecit suppeditare
  354. materies aliqua ratione aversa viai.
  355. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  356. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  357. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  358. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  359. inter dum resilire tamen coguntur et una
  360. principiis rerum spatium tempusque fugai
  361. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  362. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  363. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  364. infinita opus est vis undique materiai.
  365. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  366. in medium summae quod dicunt omnia niti
  367. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  368. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  369. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  370. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  371. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  372. nitier in terraque retro requiescere posta,
  373. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  374. et simili ratione animalia suppa vagari