De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  2. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  3. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  4. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  5. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  6. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  7. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  8. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  9. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  10. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  11. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  12. naturam res et convertunt corpora sese,
  13. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  14. nil referret enim quaedam decedere, abire
  15. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  16. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  17. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  18. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  19. concursus motus ordo positura figurae
  20. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  21. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  22. praeterea rei quae corpora mittere possit
  23. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  24. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  25. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  26. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  27. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  28. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  29. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  30. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  31. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  32. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  33. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  34. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  35. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  36. et velit ardoris naturam linquere solam,
  37. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  38. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  39. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  40. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  41. et qui principium gignundis aera rebus
  42. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  43. fingere res ipsum per se terramve creare
  44. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  45. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  46. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  47. aera iungentes igni terramque liquori,
  48. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  49. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  50. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  51. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  52. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  53. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  54. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  55. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  56. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  57. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  58. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  59. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  60. quae cum magna modis multis miranda videtur
  61. gentibus humanis regio visendaque fertur
  62. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  63. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  64. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  65. carmina quin etiam divini pectoris eius
  66. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  67. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  68. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  69. partibus egregie multis multoque minores,
  70. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  71. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  72. sanctius et multo certa ratione magis quam
  73. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  74. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  75. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  76. Primum quod motus exempto rebus inani
  77. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  78. aera solem ignem terras animalia frugis
  79. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  80. deinde quod omnino finem non esse secandis
  81. corporibus facient neque pausam stare fragori
  82. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  83. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  84. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  85. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  86. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  87. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  88. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  89. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  90. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  91. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  92. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  93. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  94. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  95. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  96. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  97. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  98. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  99. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  100. quam contra res illorum retroque putari?
  101. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  102. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  103. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  104. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  105. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  106. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  107. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  108. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  109. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  110. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  111. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  112. at primordia gignundis in rebus oportet
  113. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  114. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  115. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  116. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  117. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  118. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  119. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  120. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  121. nec cessare haec inter se mutare, meare
  122. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  123. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  124. immutabile enim quiddam superare necessest,
  125. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  126. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  127. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  128. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  129. in commutatum veniunt, constare necessest
  130. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  131. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  132. quin potius tali natura praedita quaedam
  133. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  134. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  135. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  136. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  137. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  138. aeris e terra res omnis crescere alique;
  139. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  140. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  141. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  142. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  143. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  144. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  145. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  146. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  147. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  148. ni mirum quia multa modis communia multis
  149. multarum rerum in rebus primordia mixta
  150. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  151. atque eadem magni refert primordia saepe
  152. cum quibus et quali positura contineantur
  153. et quos inter se dent motus accipiantque;
  154. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  155. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  156. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  157. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  158. multa elementa vides multis communia verbis,
  159. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  160. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  161. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  162. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  163. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  164. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  165. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  166. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  167. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  168. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  169. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  170. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  171. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  172. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  173. ex aurique putat micis consistere posse
  174. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  175. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  176. cetera consimili fingit ratione putatque.
  177. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  178. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  179. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  180. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  181. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  182. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  183. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  184. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  185. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  186. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  187. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  188. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  189. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  190. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  191. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  192. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  193. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  194. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  195. * * *
  196. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  197. esse et habere in se nervorum corpora parva
  198. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  199. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  200. ex alienigenis rebus constare putetur,
  201. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  202. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  203. si sunt in terris, terram constare necessest
  204. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  205. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  206. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  207. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  208. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  209. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  210. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  211. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  212. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  213. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  214. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  215. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  216. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  217. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  218. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  219. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  220. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  221. et latices dulcis guttas similique sapore
  222. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,