De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut videas non e stipatis partibus esse.
  2. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  3. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  4. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  5. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  6. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  7. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  8. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  9. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  10. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  11. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  12. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  13. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  14. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  15. naturam res et convertunt corpora sese,
  16. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  17. nil referret enim quaedam decedere, abire