De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  2. ut videas non e stipatis partibus esse.
  3. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  4. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  5. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  6. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  7. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  8. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  9. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  10. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  11. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  12. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  13. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  14. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  15. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  16. naturam res et convertunt corpora sese,
  17. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  18. nil referret enim quaedam decedere, abire
  19. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  20. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  21. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  22. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  23. concursus motus ordo positura figurae
  24. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  25. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  26. praeterea rei quae corpora mittere possit
  27. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  28. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  29. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  30. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  31. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  32. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  33. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  34. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  35. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  36. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  37. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  38. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  39. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  40. et velit ardoris naturam linquere solam,
  41. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  42. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  43. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  44. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  45. et qui principium gignundis aera rebus
  46. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  47. fingere res ipsum per se terramve creare
  48. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  49. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  50. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  51. aera iungentes igni terramque liquori,
  52. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  53. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  54. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  55. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  56. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  57. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  58. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  59. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  60. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  61. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  62. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  63. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  64. quae cum magna modis multis miranda videtur
  65. gentibus humanis regio visendaque fertur
  66. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  67. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  68. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  69. carmina quin etiam divini pectoris eius
  70. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  71. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  72. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  73. partibus egregie multis multoque minores,
  74. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  75. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  76. sanctius et multo certa ratione magis quam
  77. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  78. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  79. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  80. Primum quod motus exempto rebus inani
  81. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  82. aera solem ignem terras animalia frugis
  83. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  84. deinde quod omnino finem non esse secandis
  85. corporibus facient neque pausam stare fragori
  86. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  87. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  88. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  89. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  90. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  91. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  92. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  93. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  94. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  95. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  96. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  97. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  98. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  99. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  100. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  101. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  102. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  103. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  104. quam contra res illorum retroque putari?
  105. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  106. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  107. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  108. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  109. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  110. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  111. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  112. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  113. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  114. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  115. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  116. at primordia gignundis in rebus oportet
  117. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  118. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  119. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  120. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  121. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  122. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  123. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  124. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  125. nec cessare haec inter se mutare, meare
  126. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  127. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  128. immutabile enim quiddam superare necessest,
  129. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  130. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  131. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  132. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  133. in commutatum veniunt, constare necessest
  134. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  135. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  136. quin potius tali natura praedita quaedam
  137. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  138. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  139. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  140. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  141. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  142. aeris e terra res omnis crescere alique;
  143. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  144. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  145. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  146. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  147. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  148. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  149. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  150. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  151. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  152. ni mirum quia multa modis communia multis
  153. multarum rerum in rebus primordia mixta
  154. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  155. atque eadem magni refert primordia saepe
  156. cum quibus et quali positura contineantur
  157. et quos inter se dent motus accipiantque;
  158. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  159. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  160. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  161. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  162. multa elementa vides multis communia verbis,
  163. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  164. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  165. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  166. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  167. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  168. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  169. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  170. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  171. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  172. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  173. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  174. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  175. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  176. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  177. ex aurique putat micis consistere posse
  178. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  179. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  180. cetera consimili fingit ratione putatque.
  181. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  182. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  183. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  184. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  185. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  186. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  187. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  188. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  189. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  190. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  191. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  192. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  193. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  194. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  195. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  196. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  197. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  198. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  199. * * *
  200. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  201. esse et habere in se nervorum corpora parva
  202. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  203. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  204. ex alienigenis rebus constare putetur,
  205. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  206. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  207. si sunt in terris, terram constare necessest
  208. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  209. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  210. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  211. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  212. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  213. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  214. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  215. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  216. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  217. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  218. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  219. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  220. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  221. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  222. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  223. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  224. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  225. et latices dulcis guttas similique sapore
  226. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  227. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  228. herbarum genera et fruges frondesque videri
  229. dispertita inter terram latitare minute,
  230. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  231. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  232. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  233. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  234. verum semina multimodis inmixta latere
  235. multarum rerum in rebus communia debent.
  236. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  237. arboribus vicina cacumina summa terantur
  238. inter se validis facere id cogentibus austris,
  239. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  240. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  241. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  242. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  243. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  244. non possent ullum tempus celarier ignes,
  245. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  246. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  247. permagni referre eadem primordia saepe
  248. cum quibus et quali positura contineantur
  249. et quos inter se dent motus accipiantque,
  250. atque eadem paulo inter se mutata creare
  251. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  252. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  253. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  254. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  255. si fieri non posse putas, quin materiai
  256. corpora consimili natura praedita fingas,
  257. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  258. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  259. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  260. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  261. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  262. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  263. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  264. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  265. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  266. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  267. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  268. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  269. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  270. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  271. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  272. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  273. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  274. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  275. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  276. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  277. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  278. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  279. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  280. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  281. sed potius tali facto recreata valescat,
  282. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  283. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  284. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  285. carmine Pierio rationem exponere nostram
  286. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  287. si tibi forte animum tali ratione tenere
  288. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  289. naturam rerum, qua constet compta figura.
  290. Sed quoniam docui solidissima materiai
  291. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  292. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  293. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  294. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  295. pervideamus utrum finitum funditus omne
  296. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  297. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  298. finitumst; namque extremum debebat habere.
  299. extremum porro nullius posse videtur
  300. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  301. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  302. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  303. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  304. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  305. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  306. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  307. Praeterea si iam finitum constituatur
  308. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  309. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  310. id validis utrum contortum viribus ire
  311. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  312. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  313. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  314. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  315. cogit ut exempta concedas fine patere.
  316. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  317. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  318. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  319. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  320. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  321. fiet uti nusquam possit consistere finis
  322. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  323. Praeterea spatium summai totius omne
  324. undique si inclusum certis consisteret oris
  325. finitumque foret, iam copia materiai
  326. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  327. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  328. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  329. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  330. ex infinito iam tempore subsidendo.
  331. at nunc ni mirum requies data principiorum
  332. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  333. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  334. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  335. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  336. ex infinito cita corpora materiai.
  337. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  338. aer dissaepit collis atque aera montes,
  339. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  340. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  341. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  342. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  343. perpetuo possint aevi labentia tractu
  344. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  345. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  346. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  347. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  348. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  349. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  350. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  351. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  352. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  353. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  354. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  355. exiguum possent horai sistere tempus;
  356. nam dispulsa suo de coetu materiai
  357. copia ferretur magnum per inane soluta,
  358. sive adeo potius numquam concreta creasset
  359. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  360. nam certe neque consilio primordia rerum
  361. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  362. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  363. sed quia multa modis multis mutata per omne
  364. ex infinito vexantur percita plagis,
  365. omne genus motus et coetus experiundo
  366. tandem deveniunt in talis disposituras,
  367. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  368. et multos etiam magnos servata per annos
  369. ut semel in motus coniectast convenientis,
  370. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  371. integrent amnes et solis terra vapore
  372. fota novet fetus summissaque gens animantum
  373. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  374. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  375. ex infinito suboriri copia posset,
  376. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  377. nam vel uti privata cibo natura animantum
  378. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  379. dissolui simul ac defecit suppeditare
  380. materies aliqua ratione aversa viai.
  381. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  382. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  383. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  384. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  385. inter dum resilire tamen coguntur et una
  386. principiis rerum spatium tempusque fugai
  387. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  388. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  389. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  390. infinita opus est vis undique materiai.
  391. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  392. in medium summae quod dicunt omnia niti
  393. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  394. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  395. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  396. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  397. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  398. nitier in terraque retro requiescere posta,
  399. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  400. et simili ratione animalia suppa vagari
  401. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  402. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  403. sponte sua possint in caeli templa volare;
  404. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  405. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  406. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  407. sed vanus stolidis haec * * *
  408. amplexi quod habent perv * * *
  409. nam medium nihil esse potest * * *
  410. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  411. possit ibi quicquam consistere * * *
  412. quam quavis alia longe ratione * * *
  413. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  414. per medium, per non medium, concedere debet
  415. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  416. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  417. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  418. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  419. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  420. haud igitur possunt tali ratione teneri
  421. res in concilium medii cuppedine victae.
  422. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  423. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  424. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  425. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  426. at contra tenuis exponunt aeris auras
  427. et calidos simul a medio differrier ignis,
  428. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  429. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  430. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  431. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  432. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  433. ---
  434. ---
  435. ---
  436. ---
  437. ---
  438. ---
  439. ---
  440. ---
  441. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  442. diffugiant subito magnum per inane soluta
  443. et ne cetera consimili ratione sequantur
  444. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  445. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  446. inter permixtas rerum caelique ruinas
  447. corpora solventes abeat per inane profundum,
  448. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  449. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  450. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  451. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  452. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  453. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  454. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  455. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  456. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,