De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  2. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  3. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  4. ut videas non e stipatis partibus esse.
  5. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  6. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  7. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  8. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  9. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  10. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  11. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  12. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  13. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  14. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  15. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  16. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  17. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  18. naturam res et convertunt corpora sese,
  19. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  20. nil referret enim quaedam decedere, abire
  21. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  22. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  23. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  24. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  25. concursus motus ordo positura figurae
  26. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  27. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  28. praeterea rei quae corpora mittere possit
  29. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  30. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  31. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  32. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  33. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  34. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  35. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  36. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  37. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  38. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  39. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  40. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  41. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  42. et velit ardoris naturam linquere solam,
  43. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  44. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  45. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  46. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  47. et qui principium gignundis aera rebus
  48. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  49. fingere res ipsum per se terramve creare
  50. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  51. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  52. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  53. aera iungentes igni terramque liquori,
  54. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  55. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  56. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  57. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  58. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  59. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  60. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  61. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  62. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  63. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  64. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  65. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  66. quae cum magna modis multis miranda videtur
  67. gentibus humanis regio visendaque fertur
  68. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  69. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  70. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  71. carmina quin etiam divini pectoris eius
  72. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  73. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  74. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  75. partibus egregie multis multoque minores,
  76. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  77. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  78. sanctius et multo certa ratione magis quam
  79. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  80. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  81. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  82. Primum quod motus exempto rebus inani
  83. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  84. aera solem ignem terras animalia frugis
  85. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  86. deinde quod omnino finem non esse secandis
  87. corporibus facient neque pausam stare fragori
  88. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  89. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  90. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  91. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  92. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  93. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  94. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  95. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  96. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  97. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  98. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  99. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  100. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  101. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  102. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  103. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  104. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  105. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  106. quam contra res illorum retroque putari?
  107. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  108. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  109. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  110. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  111. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  112. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  113. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  114. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  115. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  116. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  117. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  118. at primordia gignundis in rebus oportet
  119. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  120. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  121. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  122. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  123. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  124. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  125. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  126. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  127. nec cessare haec inter se mutare, meare
  128. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  129. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  130. immutabile enim quiddam superare necessest,
  131. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  132. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  133. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  134. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  135. in commutatum veniunt, constare necessest
  136. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  137. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  138. quin potius tali natura praedita quaedam
  139. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  140. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  141. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  142. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  143. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  144. aeris e terra res omnis crescere alique;
  145. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  146. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  147. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  148. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  149. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  150. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  151. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  152. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  153. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  154. ni mirum quia multa modis communia multis
  155. multarum rerum in rebus primordia mixta
  156. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  157. atque eadem magni refert primordia saepe
  158. cum quibus et quali positura contineantur
  159. et quos inter se dent motus accipiantque;
  160. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  161. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  162. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  163. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  164. multa elementa vides multis communia verbis,
  165. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  166. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  167. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  168. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  169. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  170. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  171. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  172. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  173. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  174. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  175. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  176. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  177. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  178. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  179. ex aurique putat micis consistere posse
  180. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  181. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  182. cetera consimili fingit ratione putatque.
  183. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  184. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  185. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  186. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  187. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  188. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  189. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  190. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  191. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  192. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  193. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  194. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  195. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  196. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  197. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  198. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  199. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  200. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  201. * * *
  202. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  203. esse et habere in se nervorum corpora parva
  204. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  205. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  206. ex alienigenis rebus constare putetur,
  207. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  208. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  209. si sunt in terris, terram constare necessest
  210. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  211. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  212. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  213. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  214. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  215. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  216. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  217. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  218. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  219. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  220. et magis in promptu primaque in fronte locata.