De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. languidior porro disiectis disque supatis.
  2. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  3. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  4. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  5. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  6. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  7. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  8. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  9. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  10. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  11. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  12. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  13. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  14. ut videas non e stipatis partibus esse.
  15. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  16. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  17. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  18. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  19. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  20. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  21. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  22. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  23. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  24. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  25. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  26. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  27. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  28. naturam res et convertunt corpora sese,
  29. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  30. nil referret enim quaedam decedere, abire
  31. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  32. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  33. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  34. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  35. concursus motus ordo positura figurae
  36. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  37. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  38. praeterea rei quae corpora mittere possit
  39. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  40. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  41. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  42. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  43. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  44. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  45. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  46. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  47. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  48. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  49. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  50. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  51. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  52. et velit ardoris naturam linquere solam,
  53. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  54. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  55. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  56. ignem atque ex igni summam consistere posse,