De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  2. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  3. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  4. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  5. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  6. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  7. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  8. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  9. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  10. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  11. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  12. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  13. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  14. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  15. languidior porro disiectis disque supatis.
  16. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  17. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  18. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  19. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  20. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  21. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  22. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  23. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  24. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  25. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  26. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  27. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  28. ut videas non e stipatis partibus esse.
  29. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  30. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  31. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  32. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  33. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  34. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  35. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  36. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  37. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  38. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  39. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  40. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  41. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  42. naturam res et convertunt corpora sese,
  43. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  44. nil referret enim quaedam decedere, abire
  45. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  46. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  47. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  48. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  49. concursus motus ordo positura figurae
  50. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  51. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  52. praeterea rei quae corpora mittere possit
  53. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  54. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  55. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  56. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  57. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  58. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  59. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  60. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  61. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  62. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  63. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  64. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  65. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  66. et velit ardoris naturam linquere solam,
  67. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  68. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  69. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  70. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  71. et qui principium gignundis aera rebus
  72. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  73. fingere res ipsum per se terramve creare
  74. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  75. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  76. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  77. aera iungentes igni terramque liquori,
  78. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  79. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  80. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  81. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  82. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  83. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  84. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  85. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  86. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  87. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  88. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  89. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  90. quae cum magna modis multis miranda videtur
  91. gentibus humanis regio visendaque fertur
  92. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  93. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  94. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  95. carmina quin etiam divini pectoris eius
  96. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  97. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  98. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  99. partibus egregie multis multoque minores,
  100. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  101. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  102. sanctius et multo certa ratione magis quam
  103. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  104. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  105. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  106. Primum quod motus exempto rebus inani