De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  2. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  3. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  4. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  5. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  6. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  7. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  8. non possunt ea quae debet genitalis habere
  9. materies, varios conexus pondera plagas
  10. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  11. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  12. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  13. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  14. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  15. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  16. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  17. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  18. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  19. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  20. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  21. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  22. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  23. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  24. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  25. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  26. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  27. languidior porro disiectis disque supatis.
  28. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  29. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  30. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  31. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  32. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  33. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  34. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  35. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  36. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  37. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  38. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  39. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  40. ut videas non e stipatis partibus esse.
  41. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  42. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  43. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  44. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  45. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  46. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  47. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  48. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  49. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  50. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  51. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  52. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  53. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  54. naturam res et convertunt corpora sese,
  55. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  56. nil referret enim quaedam decedere, abire
  57. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  58. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  59. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  60. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  61. concursus motus ordo positura figurae
  62. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  63. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  64. praeterea rei quae corpora mittere possit
  65. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  66. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  67. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  68. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  69. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  70. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  71. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  72. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  73. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  74. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  75. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  76. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  77. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  78. et velit ardoris naturam linquere solam,
  79. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  80. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  81. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  82. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  83. et qui principium gignundis aera rebus
  84. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  85. fingere res ipsum per se terramve creare
  86. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  87. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  88. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  89. aera iungentes igni terramque liquori,
  90. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  91. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  92. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  93. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  94. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  95. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  96. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  97. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  98. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  99. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  100. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  101. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  102. quae cum magna modis multis miranda videtur
  103. gentibus humanis regio visendaque fertur
  104. rebus opima bonis, multa munita virum vi,