De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  2. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  3. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  4. credere posse animum, victus fateare necessest
  5. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  6. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  7. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  8. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  9. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  10. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  11. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  12. non possunt ea quae debet genitalis habere
  13. materies, varios conexus pondera plagas
  14. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  15. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  16. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  17. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  18. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  19. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  20. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  21. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  22. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  23. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  24. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  25. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  26. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  27. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  28. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  29. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  30. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  31. languidior porro disiectis disque supatis.
  32. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  33. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  34. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  35. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  36. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  37. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  38. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  39. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  40. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  41. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  42. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  43. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  44. ut videas non e stipatis partibus esse.
  45. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  46. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  47. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  48. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  49. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  50. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  51. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  52. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  53. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  54. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  55. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  56. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  57. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  58. naturam res et convertunt corpora sese,
  59. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  60. nil referret enim quaedam decedere, abire
  61. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  62. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  63. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  64. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  65. concursus motus ordo positura figurae
  66. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  67. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  68. praeterea rei quae corpora mittere possit
  69. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  70. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  71. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  72. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  73. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  74. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  75. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  76. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  77. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  78. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  79. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  80. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  81. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  82. et velit ardoris naturam linquere solam,
  83. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  84. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  85. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  86. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  87. et qui principium gignundis aera rebus
  88. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  89. fingere res ipsum per se terramve creare
  90. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  91. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  92. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  93. aera iungentes igni terramque liquori,
  94. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  95. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  96. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  97. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  98. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  99. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  100. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  101. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  102. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  103. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  104. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  105. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  106. quae cum magna modis multis miranda videtur
  107. gentibus humanis regio visendaque fertur
  108. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  109. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  110. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  111. carmina quin etiam divini pectoris eius
  112. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  113. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  114. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  115. partibus egregie multis multoque minores,
  116. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  117. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  118. sanctius et multo certa ratione magis quam
  119. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  120. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  121. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  122. Primum quod motus exempto rebus inani
  123. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  124. aera solem ignem terras animalia frugis
  125. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  126. deinde quod omnino finem non esse secandis
  127. corporibus facient neque pausam stare fragori
  128. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  129. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  130. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  131. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  132. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  133. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  134. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  135. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  136. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  137. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  138. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  139. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  140. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  141. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  142. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  143. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  144. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  145. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  146. quam contra res illorum retroque putari?
  147. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  148. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  149. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  150. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  151. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  152. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  153. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  154. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  155. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  156. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  157. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  158. at primordia gignundis in rebus oportet
  159. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  160. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  161. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  162. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  163. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  164. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  165. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  166. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  167. nec cessare haec inter se mutare, meare
  168. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  169. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  170. immutabile enim quiddam superare necessest,
  171. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  172. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  173. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  174. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  175. in commutatum veniunt, constare necessest
  176. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  177. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  178. quin potius tali natura praedita quaedam
  179. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  180. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  181. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  182. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  183. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  184. aeris e terra res omnis crescere alique;
  185. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  186. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  187. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  188. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  189. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  190. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  191. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  192. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  193. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  194. ni mirum quia multa modis communia multis
  195. multarum rerum in rebus primordia mixta
  196. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  197. atque eadem magni refert primordia saepe
  198. cum quibus et quali positura contineantur
  199. et quos inter se dent motus accipiantque;
  200. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  201. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  202. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  203. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  204. multa elementa vides multis communia verbis,
  205. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  206. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  207. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  208. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  209. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  210. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  211. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  212. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  213. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  214. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  215. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  216. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  217. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  218. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  219. ex aurique putat micis consistere posse
  220. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  221. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  222. cetera consimili fingit ratione putatque.
  223. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  224. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  225. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  226. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  227. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  228. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  229. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  230. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  231. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  232. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  233. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  234. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  235. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  236. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  237. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  238. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  239. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  240. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  241. * * *
  242. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  243. esse et habere in se nervorum corpora parva
  244. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  245. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  246. ex alienigenis rebus constare putetur,
  247. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  248. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  249. si sunt in terris, terram constare necessest
  250. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  251. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  252. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  253. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  254. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  255. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  256. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  257. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  258. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  259. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  260. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  261. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  262. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  263. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  264. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  265. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  266. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  267. et latices dulcis guttas similique sapore
  268. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  269. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  270. herbarum genera et fruges frondesque videri
  271. dispertita inter terram latitare minute,
  272. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  273. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  274. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  275. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  276. verum semina multimodis inmixta latere
  277. multarum rerum in rebus communia debent.
  278. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  279. arboribus vicina cacumina summa terantur
  280. inter se validis facere id cogentibus austris,
  281. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  282. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  283. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  284. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  285. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  286. non possent ullum tempus celarier ignes,
  287. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  288. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  289. permagni referre eadem primordia saepe
  290. cum quibus et quali positura contineantur
  291. et quos inter se dent motus accipiantque,
  292. atque eadem paulo inter se mutata creare
  293. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  294. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  295. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  296. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  297. si fieri non posse putas, quin materiai
  298. corpora consimili natura praedita fingas,
  299. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  300. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  301. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  302. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  303. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  304. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  305. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  306. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  307. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  308. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  309. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  310. insignemque meo capiti petere inde coronam,