De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  2. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  3. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  4. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  5. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  6. credere posse animum, victus fateare necessest
  7. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  8. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  9. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  10. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  11. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  12. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  13. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  14. non possunt ea quae debet genitalis habere
  15. materies, varios conexus pondera plagas
  16. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  17. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  18. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  19. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  20. Heraclitus init quorum dux proelia primus,