De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  2. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  3. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  4. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  5. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  6. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  7. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  8. credere posse animum, victus fateare necessest
  9. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  10. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  11. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  12. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  13. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  14. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  15. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  16. non possunt ea quae debet genitalis habere
  17. materies, varios conexus pondera plagas
  18. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  19. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  20. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  21. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  22. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  23. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  24. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  25. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  26. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  27. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  28. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  29. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  30. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  31. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  32. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  33. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  34. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  35. languidior porro disiectis disque supatis.
  36. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  37. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  38. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  39. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  40. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  41. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  42. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  43. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  44. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  45. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  46. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  47. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  48. ut videas non e stipatis partibus esse.
  49. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  50. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  51. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  52. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  53. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  54. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  55. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  56. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  57. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  58. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  59. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  60. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  61. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  62. naturam res et convertunt corpora sese,
  63. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  64. nil referret enim quaedam decedere, abire
  65. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  66. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  67. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  68. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  69. concursus motus ordo positura figurae
  70. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  71. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  72. praeterea rei quae corpora mittere possit
  73. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  74. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  75. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  76. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  77. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  78. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  79. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  80. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  81. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  82. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  83. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  84. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  85. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  86. et velit ardoris naturam linquere solam,
  87. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  88. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  89. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  90. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  91. et qui principium gignundis aera rebus
  92. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  93. fingere res ipsum per se terramve creare
  94. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  95. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  96. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  97. aera iungentes igni terramque liquori,
  98. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  99. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  100. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  101. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  102. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  103. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  104. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  105. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  106. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  107. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  108. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  109. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  110. quae cum magna modis multis miranda videtur
  111. gentibus humanis regio visendaque fertur
  112. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  113. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  114. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  115. carmina quin etiam divini pectoris eius
  116. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  117. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  118. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  119. partibus egregie multis multoque minores,
  120. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  121. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  122. sanctius et multo certa ratione magis quam
  123. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  124. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  125. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  126. Primum quod motus exempto rebus inani
  127. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  128. aera solem ignem terras animalia frugis
  129. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  130. deinde quod omnino finem non esse secandis
  131. corporibus facient neque pausam stare fragori
  132. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  133. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  134. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  135. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  136. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  137. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  138. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  139. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  140. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  141. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  142. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  143. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  144. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  145. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  146. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  147. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  148. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  149. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  150. quam contra res illorum retroque putari?
  151. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  152. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  153. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  154. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  155. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  156. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  157. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  158. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  159. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  160. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  161. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  162. at primordia gignundis in rebus oportet
  163. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  164. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  165. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  166. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  167. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  168. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  169. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  170. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  171. nec cessare haec inter se mutare, meare
  172. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  173. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  174. immutabile enim quiddam superare necessest,
  175. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  176. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  177. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  178. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  179. in commutatum veniunt, constare necessest
  180. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  181. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  182. quin potius tali natura praedita quaedam
  183. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  184. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  185. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  186. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  187. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  188. aeris e terra res omnis crescere alique;
  189. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  190. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  191. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  192. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  193. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  194. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  195. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  196. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  197. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  198. ni mirum quia multa modis communia multis
  199. multarum rerum in rebus primordia mixta
  200. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  201. atque eadem magni refert primordia saepe
  202. cum quibus et quali positura contineantur
  203. et quos inter se dent motus accipiantque;
  204. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  205. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  206. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  207. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  208. multa elementa vides multis communia verbis,
  209. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  210. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  211. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  212. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  213. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  214. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  215. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  216. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  217. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  218. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  219. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  220. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  221. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  222. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  223. ex aurique putat micis consistere posse
  224. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  225. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  226. cetera consimili fingit ratione putatque.
  227. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  228. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  229. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  230. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  231. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  232. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  233. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  234. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  235. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  236. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  237. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  238. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  239. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  240. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  241. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  242. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  243. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  244. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  245. * * *
  246. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  247. esse et habere in se nervorum corpora parva
  248. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  249. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  250. ex alienigenis rebus constare putetur,
  251. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  252. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  253. si sunt in terris, terram constare necessest
  254. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  255. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  256. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  257. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  258. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  259. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  260. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  261. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  262. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  263. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  264. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  265. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  266. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  267. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  268. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  269. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  270. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  271. et latices dulcis guttas similique sapore
  272. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  273. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  274. herbarum genera et fruges frondesque videri
  275. dispertita inter terram latitare minute,
  276. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  277. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  278. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  279. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  280. verum semina multimodis inmixta latere
  281. multarum rerum in rebus communia debent.
  282. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  283. arboribus vicina cacumina summa terantur
  284. inter se validis facere id cogentibus austris,
  285. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  286. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  287. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  288. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  289. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  290. non possent ullum tempus celarier ignes,
  291. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  292. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  293. permagni referre eadem primordia saepe
  294. cum quibus et quali positura contineantur
  295. et quos inter se dent motus accipiantque,
  296. atque eadem paulo inter se mutata creare
  297. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  298. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  299. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  300. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  301. si fieri non posse putas, quin materiai
  302. corpora consimili natura praedita fingas,
  303. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  304. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  305. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  306. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  307. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  308. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  309. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  310. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  311. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  312. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  313. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  314. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  315. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  316. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  317. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  318. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  319. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  320. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  321. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  322. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  323. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  324. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  325. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  326. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  327. sed potius tali facto recreata valescat,
  328. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  329. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  330. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  331. carmine Pierio rationem exponere nostram
  332. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  333. si tibi forte animum tali ratione tenere
  334. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  335. naturam rerum, qua constet compta figura.
  336. Sed quoniam docui solidissima materiai
  337. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  338. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  339. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  340. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  341. pervideamus utrum finitum funditus omne
  342. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  343. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  344. finitumst; namque extremum debebat habere.
  345. extremum porro nullius posse videtur
  346. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  347. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  348. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  349. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  350. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  351. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  352. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  353. Praeterea si iam finitum constituatur
  354. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  355. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  356. id validis utrum contortum viribus ire
  357. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  358. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  359. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  360. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  361. cogit ut exempta concedas fine patere.
  362. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  363. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  364. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  365. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  366. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  367. fiet uti nusquam possit consistere finis
  368. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  369. Praeterea spatium summai totius omne
  370. undique si inclusum certis consisteret oris
  371. finitumque foret, iam copia materiai
  372. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  373. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  374. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  375. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  376. ex infinito iam tempore subsidendo.
  377. at nunc ni mirum requies data principiorum
  378. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,