De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  2. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  3. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  4. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  5. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  6. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  7. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  8. credere posse animum, victus fateare necessest
  9. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  10. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  11. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  12. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  13. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  14. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  15. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  16. non possunt ea quae debet genitalis habere
  17. materies, varios conexus pondera plagas
  18. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  19. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  20. ignem atque ex igni summam consistere solo,