De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  2. agmine condenso naturam corporis explent;
  3. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  4. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  5. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  6. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  7. non ex illorum conventu conciliata,
  8. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  9. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  10. concedit natura reservans semina rebus.
  11. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  12. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  13. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  14. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  15. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  16. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  17. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  18. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  19. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  20. credere posse animum, victus fateare necessest
  21. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  22. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  23. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  24. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  25. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  26. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  27. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  28. non possunt ea quae debet genitalis habere
  29. materies, varios conexus pondera plagas
  30. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  31. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  32. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  33. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  34. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  35. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  36. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  37. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  38. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  39. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  40. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  41. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  42. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  43. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  44. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  45. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  46. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  47. languidior porro disiectis disque supatis.
  48. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  49. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  50. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  51. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  52. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  53. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  54. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  55. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  56. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  57. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  58. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  59. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  60. ut videas non e stipatis partibus esse.
  61. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  62. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  63. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  64. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  65. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  66. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  67. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  68. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  69. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  70. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  71. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  72. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  73. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  74. naturam res et convertunt corpora sese,
  75. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  76. nil referret enim quaedam decedere, abire
  77. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  78. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  79. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  80. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  81. concursus motus ordo positura figurae
  82. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  83. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  84. praeterea rei quae corpora mittere possit
  85. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  86. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  87. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  88. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  89. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  90. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  91. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  92. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  93. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  94. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  95. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  96. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  97. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  98. et velit ardoris naturam linquere solam,
  99. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  100. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  101. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  102. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  103. et qui principium gignundis aera rebus
  104. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  105. fingere res ipsum per se terramve creare
  106. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  107. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  108. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  109. aera iungentes igni terramque liquori,
  110. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  111. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  112. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  113. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  114. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  115. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  116. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  117. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  118. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  119. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  120. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  121. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  122. quae cum magna modis multis miranda videtur
  123. gentibus humanis regio visendaque fertur
  124. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  125. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  126. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  127. carmina quin etiam divini pectoris eius
  128. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  129. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  130. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  131. partibus egregie multis multoque minores,
  132. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  133. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  134. sanctius et multo certa ratione magis quam
  135. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  136. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  137. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  138. Primum quod motus exempto rebus inani
  139. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  140. aera solem ignem terras animalia frugis
  141. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  142. deinde quod omnino finem non esse secandis