De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  2. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  3. et minima constat natura nec fuit umquam
  4. per se secretum neque post hac esse valebit,
  5. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  6. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  7. agmine condenso naturam corporis explent;
  8. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  9. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  10. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  11. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  12. non ex illorum conventu conciliata,
  13. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  14. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  15. concedit natura reservans semina rebus.
  16. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  17. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  18. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  19. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  20. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  21. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  22. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  23. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  24. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  25. credere posse animum, victus fateare necessest
  26. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  27. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  28. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  29. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  30. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  31. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  32. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  33. non possunt ea quae debet genitalis habere
  34. materies, varios conexus pondera plagas
  35. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  36. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  37. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  38. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  39. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  40. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  41. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  42. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  43. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  44. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  45. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  46. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  47. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  48. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  49. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  50. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  51. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  52. languidior porro disiectis disque supatis.
  53. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  54. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  55. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  56. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  57. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  58. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  59. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  60. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  61. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  62. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  63. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  64. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  65. ut videas non e stipatis partibus esse.
  66. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  67. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  68. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  69. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  70. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  71. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  72. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  73. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  74. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  75. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  76. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  77. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  78. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  79. naturam res et convertunt corpora sese,
  80. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  81. nil referret enim quaedam decedere, abire
  82. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  83. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  84. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  85. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  86. concursus motus ordo positura figurae
  87. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  88. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  89. praeterea rei quae corpora mittere possit
  90. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  91. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  92. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  93. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  94. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  95. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  96. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  97. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  98. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  99. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  100. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  101. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  102. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  103. et velit ardoris naturam linquere solam,
  104. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  105. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  106. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  107. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  108. et qui principium gignundis aera rebus
  109. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  110. fingere res ipsum per se terramve creare
  111. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  112. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  113. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  114. aera iungentes igni terramque liquori,
  115. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  116. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  117. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  118. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  119. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  120. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  121. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  122. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  123. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  124. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  125. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  126. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  127. quae cum magna modis multis miranda videtur
  128. gentibus humanis regio visendaque fertur
  129. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  130. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  131. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  132. carmina quin etiam divini pectoris eius
  133. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  134. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  135. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  136. partibus egregie multis multoque minores,
  137. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  138. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  139. sanctius et multo certa ratione magis quam
  140. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  141. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  142. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  143. Primum quod motus exempto rebus inani
  144. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  145. aera solem ignem terras animalia frugis
  146. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  147. deinde quod omnino finem non esse secandis
  148. corporibus facient neque pausam stare fragori
  149. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  150. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  151. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  152. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  153. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  154. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  155. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  156. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  157. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  158. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  159. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  160. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  161. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  162. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  163. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  164. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  165. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  166. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  167. quam contra res illorum retroque putari?
  168. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  169. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  170. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  171. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  172. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  173. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  174. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  175. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  176. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  177. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  178. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  179. at primordia gignundis in rebus oportet
  180. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  181. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  182. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  183. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  184. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  185. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  186. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  187. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  188. nec cessare haec inter se mutare, meare
  189. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  190. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  191. immutabile enim quiddam superare necessest,
  192. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  193. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  194. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  195. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  196. in commutatum veniunt, constare necessest
  197. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  198. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  199. quin potius tali natura praedita quaedam
  200. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  201. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  202. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  203. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  204. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  205. aeris e terra res omnis crescere alique;
  206. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  207. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  208. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  209. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  210. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  211. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  212. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  213. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  214. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  215. ni mirum quia multa modis communia multis
  216. multarum rerum in rebus primordia mixta
  217. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  218. atque eadem magni refert primordia saepe
  219. cum quibus et quali positura contineantur
  220. et quos inter se dent motus accipiantque;
  221. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  222. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  223. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  224. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  225. multa elementa vides multis communia verbis,
  226. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  227. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  228. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  229. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  230. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  231. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  232. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  233. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  234. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  235. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  236. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  237. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  238. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  239. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  240. ex aurique putat micis consistere posse
  241. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  242. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  243. cetera consimili fingit ratione putatque.
  244. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  245. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  246. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  247. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  248. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  249. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  250. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  251. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  252. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  253. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  254. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  255. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  256. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  257. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  258. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  259. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  260. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  261. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  262. * * *
  263. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  264. esse et habere in se nervorum corpora parva
  265. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  266. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  267. ex alienigenis rebus constare putetur,
  268. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  269. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  270. si sunt in terris, terram constare necessest
  271. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  272. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  273. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  274. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  275. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  276. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  277. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  278. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  279. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  280. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  281. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  282. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  283. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  284. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  285. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  286. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  287. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  288. et latices dulcis guttas similique sapore
  289. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  290. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  291. herbarum genera et fruges frondesque videri
  292. dispertita inter terram latitare minute,
  293. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  294. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  295. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  296. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  297. verum semina multimodis inmixta latere
  298. multarum rerum in rebus communia debent.
  299. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  300. arboribus vicina cacumina summa terantur
  301. inter se validis facere id cogentibus austris,
  302. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  303. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  304. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  305. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  306. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  307. non possent ullum tempus celarier ignes,
  308. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  309. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  310. permagni referre eadem primordia saepe
  311. cum quibus et quali positura contineantur
  312. et quos inter se dent motus accipiantque,
  313. atque eadem paulo inter se mutata creare
  314. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  315. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  316. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  317. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  318. si fieri non posse putas, quin materiai
  319. corpora consimili natura praedita fingas,
  320. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  321. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  322. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  323. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  324. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  325. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  326. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  327. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  328. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  329. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  330. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  331. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  332. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  333. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  334. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  335. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  336. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  337. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  338. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  339. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  340. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  341. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  342. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  343. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  344. sed potius tali facto recreata valescat,
  345. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  346. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  347. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  348. carmine Pierio rationem exponere nostram
  349. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  350. si tibi forte animum tali ratione tenere
  351. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  352. naturam rerum, qua constet compta figura.
  353. Sed quoniam docui solidissima materiai
  354. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  355. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  356. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  357. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  358. pervideamus utrum finitum funditus omne
  359. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  360. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  361. finitumst; namque extremum debebat habere.
  362. extremum porro nullius posse videtur
  363. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  364. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  365. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  366. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  367. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  368. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  369. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  370. Praeterea si iam finitum constituatur
  371. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  372. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  373. id validis utrum contortum viribus ire
  374. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  375. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  376. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  377. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  378. cogit ut exempta concedas fine patere.
  379. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  380. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  381. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  382. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  383. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  384. fiet uti nusquam possit consistere finis
  385. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  386. Praeterea spatium summai totius omne
  387. undique si inclusum certis consisteret oris
  388. finitumque foret, iam copia materiai
  389. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  390. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  391. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  392. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  393. ex infinito iam tempore subsidendo.
  394. at nunc ni mirum requies data principiorum
  395. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  396. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  397. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  398. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  399. ex infinito cita corpora materiai.
  400. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  401. aer dissaepit collis atque aera montes,
  402. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  403. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  404. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  405. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  406. perpetuo possint aevi labentia tractu
  407. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  408. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  409. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  410. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  411. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  412. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  413. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  414. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  415. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  416. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  417. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  418. exiguum possent horai sistere tempus;
  419. nam dispulsa suo de coetu materiai
  420. copia ferretur magnum per inane soluta,
  421. sive adeo potius numquam concreta creasset
  422. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  423. nam certe neque consilio primordia rerum
  424. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  425. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  426. sed quia multa modis multis mutata per omne
  427. ex infinito vexantur percita plagis,
  428. omne genus motus et coetus experiundo
  429. tandem deveniunt in talis disposituras,
  430. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  431. et multos etiam magnos servata per annos
  432. ut semel in motus coniectast convenientis,
  433. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  434. integrent amnes et solis terra vapore
  435. fota novet fetus summissaque gens animantum
  436. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  437. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  438. ex infinito suboriri copia posset,
  439. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  440. nam vel uti privata cibo natura animantum
  441. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  442. dissolui simul ac defecit suppeditare
  443. materies aliqua ratione aversa viai.
  444. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  445. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  446. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  447. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  448. inter dum resilire tamen coguntur et una
  449. principiis rerum spatium tempusque fugai
  450. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  451. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  452. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  453. infinita opus est vis undique materiai.
  454. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  455. in medium summae quod dicunt omnia niti
  456. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  457. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  458. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  459. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  460. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  461. nitier in terraque retro requiescere posta,
  462. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  463. et simili ratione animalia suppa vagari
  464. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  465. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  466. sponte sua possint in caeli templa volare;
  467. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  468. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  469. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  470. sed vanus stolidis haec * * *
  471. amplexi quod habent perv * * *
  472. nam medium nihil esse potest * * *
  473. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  474. possit ibi quicquam consistere * * *
  475. quam quavis alia longe ratione * * *
  476. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  477. per medium, per non medium, concedere debet
  478. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  479. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  480. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  481. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  482. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  483. haud igitur possunt tali ratione teneri
  484. res in concilium medii cuppedine victae.
  485. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  486. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  487. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  488. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  489. at contra tenuis exponunt aeris auras
  490. et calidos simul a medio differrier ignis,
  491. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  492. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  493. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  494. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  495. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  496. ---
  497. ---
  498. ---
  499. ---
  500. ---
  501. ---
  502. ---
  503. ---
  504. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  505. diffugiant subito magnum per inane soluta
  506. et ne cetera consimili ratione sequantur
  507. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  508. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  509. inter permixtas rerum caelique ruinas
  510. corpora solventes abeat per inane profundum,
  511. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  512. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  513. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  514. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  515. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  516. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  517. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  518. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  519. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  73. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  74. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  75. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  76. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  77. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  78. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  79. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  80. Si cessare putas rerum primordia posse
  81. cessandoque novos rerum progignere motus,
  82. avius a vera longe ratione vagaris.
  83. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  84. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  85. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  86. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  87. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  88. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  89. et quo iactari magis omnia materiai
  90. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  91. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  92. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  93. inmensumque patere in cunctas undique partis
  94. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  95. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  96. reddita corporibus primis per inane profundum,
  97. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  98. partim intervallis magnis confulta resultant,
  99. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  100. et quae cumque magis condenso conciliatu
  101. exiguis intervallis convecta resultant,
  102. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  103. haec validas saxi radices et fera ferri
  104. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  105. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  106. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  107. in magnis intervallis; haec aera rarum
  108. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  109. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  110. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  111. consociare etiam motus potuere recepta.
  112. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  113. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  114. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  115. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  116. multa minuta modis multis per inane videbis
  117. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  118. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  119. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  120. conciliis et discidiis exercita crebris;
  121. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  122. quale sit in magno iactari semper inani.
  123. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  124. exemplare dare et vestigia notitiai.
  125. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  126. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  127. quod tales turbae motus quoque materiai
  128. significant clandestinos caecosque subesse.
  129. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  130. commutare viam retroque repulsa reverti
  131. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  132. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  133. prima moventur enim per se primordia rerum,
  134. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  135. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  136. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  137. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  138. sic a principiis ascendit motus et exit
  139. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  140. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  141. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  142. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  143. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  144. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  145. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  146. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  147. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  148. convestire sua perfundens omnia luce,
  149. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  150. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  151. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  152. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  153. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  154. sed complexa meant inter se conque globata;
  155. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  156. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  157. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  158. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  159. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  160. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  161. debent ni mirum praecellere mobilitate
  162. et multo citius ferri quam lumina solis
  163. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  164. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  165. * * *
  166. nec persectari primordia singula quaeque,
  167. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  168. At quidam contra haec, ignari materiai,
  169. naturam non posse deum sine numine reddunt
  170. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  171. tempora mutare annorum frugesque creare
  172. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  173. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  174. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  175. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  176. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  177. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  178. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  179. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  180. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  181. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  182. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  183. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  184. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  185. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  186. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  187. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  188. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  189. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  190. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  191. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  192. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  193. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  194. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  195. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  196. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  197. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  198. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  199. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  200. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  201. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  202. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  203. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  204. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  205. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  206. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  207. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  208. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  209. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  210. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  211. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  212. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  213. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  214. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  215. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  216. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  217. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  218. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  219. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  220. incertisque locis spatio depellere paulum,
  221. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  222. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  223. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  224. nec foret offensus natus nec plaga creata