De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  2. nec totiens possent generatim saecla referre
  3. naturam mores victum motusque parentum.
  4. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  5. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  6. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  7. et minima constat natura nec fuit umquam
  8. per se secretum neque post hac esse valebit,
  9. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  10. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  11. agmine condenso naturam corporis explent;
  12. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  13. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  14. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  15. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  16. non ex illorum conventu conciliata,
  17. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  18. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  19. concedit natura reservans semina rebus.
  20. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  21. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  22. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  23. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  24. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  25. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  26. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  27. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  28. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  29. credere posse animum, victus fateare necessest
  30. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  31. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  32. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  33. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  34. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  35. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  36. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  37. non possunt ea quae debet genitalis habere
  38. materies, varios conexus pondera plagas
  39. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  40. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  41. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  42. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  43. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  44. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  45. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  46. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  47. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  48. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  49. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  50. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  51. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  52. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  53. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  54. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  55. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  56. languidior porro disiectis disque supatis.
  57. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  58. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  59. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  60. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  61. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  62. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  63. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  64. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  65. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  66. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  67. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  68. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  69. ut videas non e stipatis partibus esse.
  70. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  71. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  72. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  73. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  74. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  75. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  76. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  77. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  78. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  79. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  80. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  81. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  82. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  83. naturam res et convertunt corpora sese,
  84. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  85. nil referret enim quaedam decedere, abire
  86. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  87. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  88. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  89. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  90. concursus motus ordo positura figurae
  91. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  92. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  93. praeterea rei quae corpora mittere possit
  94. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  95. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  96. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  97. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  98. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  99. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  100. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  101. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  102. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  103. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  104. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  105. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  106. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  107. et velit ardoris naturam linquere solam,
  108. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  109. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  110. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  111. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  112. et qui principium gignundis aera rebus
  113. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  114. fingere res ipsum per se terramve creare
  115. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  116. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  117. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  118. aera iungentes igni terramque liquori,
  119. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  120. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  121. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  122. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  123. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  124. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  125. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  126. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  127. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  128. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  129. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  130. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  131. quae cum magna modis multis miranda videtur
  132. gentibus humanis regio visendaque fertur
  133. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  134. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  135. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  136. carmina quin etiam divini pectoris eius
  137. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  138. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  139. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  140. partibus egregie multis multoque minores,
  141. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  142. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  143. sanctius et multo certa ratione magis quam
  144. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  145. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  146. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  147. Primum quod motus exempto rebus inani
  148. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  149. aera solem ignem terras animalia frugis
  150. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  151. deinde quod omnino finem non esse secandis
  152. corporibus facient neque pausam stare fragori
  153. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  154. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  155. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  156. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  157. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  158. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  159. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  160. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  161. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  162. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  163. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  164. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  165. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  166. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  167. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  168. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  169. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  170. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  171. quam contra res illorum retroque putari?
  172. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  173. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  174. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  175. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  176. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  177. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  178. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  179. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  180. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  181. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  182. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  183. at primordia gignundis in rebus oportet
  184. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  185. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  186. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  187. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  188. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  189. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  190. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  191. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  192. nec cessare haec inter se mutare, meare
  193. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  194. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  195. immutabile enim quiddam superare necessest,
  196. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  197. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  198. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  199. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  200. in commutatum veniunt, constare necessest
  201. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  202. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  203. quin potius tali natura praedita quaedam
  204. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  205. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  206. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  207. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  208. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  209. aeris e terra res omnis crescere alique;
  210. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  211. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  212. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  213. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  214. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  215. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  216. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  217. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  218. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  219. ni mirum quia multa modis communia multis
  220. multarum rerum in rebus primordia mixta
  221. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  222. atque eadem magni refert primordia saepe
  223. cum quibus et quali positura contineantur
  224. et quos inter se dent motus accipiantque;
  225. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  226. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  227. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  228. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  229. multa elementa vides multis communia verbis,
  230. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  231. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  232. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  233. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  234. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  235. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  236. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  237. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  238. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  239. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  240. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  241. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  242. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  243. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  244. ex aurique putat micis consistere posse
  245. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  246. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  247. cetera consimili fingit ratione putatque.
  248. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  249. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  250. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  251. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  252. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  253. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  254. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  255. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  256. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  257. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  258. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  259. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  260. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  261. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  262. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  263. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  264. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  265. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  266. * * *
  267. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  268. esse et habere in se nervorum corpora parva
  269. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  270. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  271. ex alienigenis rebus constare putetur,
  272. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  273. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  274. si sunt in terris, terram constare necessest
  275. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  276. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  277. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  278. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  279. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  280. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  281. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  282. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  283. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  284. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  285. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  286. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  287. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  288. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  289. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  290. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  291. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  292. et latices dulcis guttas similique sapore
  293. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  294. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  295. herbarum genera et fruges frondesque videri
  296. dispertita inter terram latitare minute,
  297. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  298. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  299. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  300. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  301. verum semina multimodis inmixta latere
  302. multarum rerum in rebus communia debent.
  303. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  304. arboribus vicina cacumina summa terantur
  305. inter se validis facere id cogentibus austris,