De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. commutari aliqua possent ratione revicta,
  2. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  3. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  4. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  5. nec totiens possent generatim saecla referre
  6. naturam mores victum motusque parentum.
  7. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  8. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  9. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  10. et minima constat natura nec fuit umquam
  11. per se secretum neque post hac esse valebit,
  12. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  13. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  14. agmine condenso naturam corporis explent;
  15. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  16. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  17. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  18. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  19. non ex illorum conventu conciliata,
  20. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  21. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  22. concedit natura reservans semina rebus.
  23. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  24. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  25. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  26. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  27. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  28. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  29. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  30. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  31. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  32. credere posse animum, victus fateare necessest
  33. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  34. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  35. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  36. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  37. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  38. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  39. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  40. non possunt ea quae debet genitalis habere
  41. materies, varios conexus pondera plagas
  42. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  43. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  44. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  45. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  46. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  47. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  48. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  49. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  50. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  51. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  52. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  53. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  54. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  55. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  56. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  57. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  58. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  59. languidior porro disiectis disque supatis.
  60. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  61. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  62. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  63. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  64. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  65. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  66. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  67. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  68. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  69. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  70. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  71. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  72. ut videas non e stipatis partibus esse.
  73. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  74. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  75. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  76. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  77. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  78. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  79. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  80. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  81. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  82. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  83. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  84. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  85. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  86. naturam res et convertunt corpora sese,
  87. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  88. nil referret enim quaedam decedere, abire
  89. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  90. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  91. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  92. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  93. concursus motus ordo positura figurae
  94. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  95. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  96. praeterea rei quae corpora mittere possit
  97. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  98. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  99. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  100. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  101. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  102. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  103. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  104. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  105. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  106. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  107. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  108. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  109. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  110. et velit ardoris naturam linquere solam,
  111. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  112. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  113. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  114. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  115. et qui principium gignundis aera rebus
  116. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  117. fingere res ipsum per se terramve creare
  118. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  119. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  120. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  121. aera iungentes igni terramque liquori,
  122. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  123. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  124. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  125. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  126. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  127. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  128. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  129. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  130. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  131. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  132. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  133. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  134. quae cum magna modis multis miranda videtur
  135. gentibus humanis regio visendaque fertur
  136. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  137. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  138. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  139. carmina quin etiam divini pectoris eius
  140. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  141. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  142. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  143. partibus egregie multis multoque minores,
  144. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  145. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  146. sanctius et multo certa ratione magis quam
  147. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  148. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  149. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  150. Primum quod motus exempto rebus inani
  151. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  152. aera solem ignem terras animalia frugis
  153. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  154. deinde quod omnino finem non esse secandis
  155. corporibus facient neque pausam stare fragori
  156. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  157. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  158. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  159. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  160. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  161. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  162. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  163. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  164. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  165. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  166. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  167. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  168. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  169. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  170. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  171. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  172. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  173. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  174. quam contra res illorum retroque putari?
  175. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  176. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  177. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  178. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  179. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  180. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  181. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  182. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  183. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  184. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  185. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  186. at primordia gignundis in rebus oportet
  187. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  188. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  189. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  190. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  191. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  192. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  193. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  194. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  195. nec cessare haec inter se mutare, meare
  196. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  197. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  198. immutabile enim quiddam superare necessest,
  199. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  200. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  201. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  202. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  203. in commutatum veniunt, constare necessest
  204. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  205. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  206. quin potius tali natura praedita quaedam
  207. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  208. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  209. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  210. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  211. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  212. aeris e terra res omnis crescere alique;
  213. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  214. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  215. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  216. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  217. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  218. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  219. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  220. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  221. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  222. ni mirum quia multa modis communia multis
  223. multarum rerum in rebus primordia mixta
  224. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  225. atque eadem magni refert primordia saepe
  226. cum quibus et quali positura contineantur
  227. et quos inter se dent motus accipiantque;
  228. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  229. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  230. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  231. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  232. multa elementa vides multis communia verbis,
  233. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  234. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  235. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  236. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  237. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  238. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  239. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  240. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  241. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  242. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  243. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  244. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  245. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  246. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  247. ex aurique putat micis consistere posse
  248. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  249. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  250. cetera consimili fingit ratione putatque.
  251. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  252. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  253. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  254. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  255. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  256. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  257. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  258. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  259. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  260. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  261. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  262. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  263. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  264. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  265. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  266. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  267. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  268. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  269. * * *
  270. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  271. esse et habere in se nervorum corpora parva
  272. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  273. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  274. ex alienigenis rebus constare putetur,
  275. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  276. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  277. si sunt in terris, terram constare necessest
  278. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  279. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  280. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  281. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  282. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  283. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  284. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  285. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  286. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  287. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  288. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  289. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  290. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  291. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  292. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  293. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  294. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  295. et latices dulcis guttas similique sapore
  296. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  297. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  298. herbarum genera et fruges frondesque videri
  299. dispertita inter terram latitare minute,
  300. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  301. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  302. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  303. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  304. verum semina multimodis inmixta latere
  305. multarum rerum in rebus communia debent.
  306. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  307. arboribus vicina cacumina summa terantur
  308. inter se validis facere id cogentibus austris,
  309. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  310. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  311. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  312. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  313. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  314. non possent ullum tempus celarier ignes,
  315. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  316. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  317. permagni referre eadem primordia saepe
  318. cum quibus et quali positura contineantur
  319. et quos inter se dent motus accipiantque,
  320. atque eadem paulo inter se mutata creare
  321. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  322. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  323. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  324. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  325. si fieri non posse putas, quin materiai
  326. corpora consimili natura praedita fingas,
  327. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  328. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  329. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  330. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  331. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  332. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  333. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  334. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  335. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  336. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  337. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  338. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  339. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  340. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  341. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  342. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  343. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  344. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  345. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  346. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  347. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  348. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  349. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  350. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  351. sed potius tali facto recreata valescat,
  352. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  353. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  354. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  355. carmine Pierio rationem exponere nostram
  356. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  357. si tibi forte animum tali ratione tenere
  358. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  359. naturam rerum, qua constet compta figura.
  360. Sed quoniam docui solidissima materiai
  361. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  362. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  363. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  364. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  365. pervideamus utrum finitum funditus omne
  366. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  367. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  368. finitumst; namque extremum debebat habere.
  369. extremum porro nullius posse videtur
  370. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  371. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  372. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  373. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  374. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  375. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  376. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  377. Praeterea si iam finitum constituatur
  378. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  379. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  380. id validis utrum contortum viribus ire
  381. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  382. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  383. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  384. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  385. cogit ut exempta concedas fine patere.
  386. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  387. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  388. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  389. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  390. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  391. fiet uti nusquam possit consistere finis
  392. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  393. Praeterea spatium summai totius omne
  394. undique si inclusum certis consisteret oris
  395. finitumque foret, iam copia materiai
  396. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  397. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  398. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  399. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  400. ex infinito iam tempore subsidendo.
  401. at nunc ni mirum requies data principiorum
  402. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  403. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  404. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  405. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  406. ex infinito cita corpora materiai.
  407. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  408. aer dissaepit collis atque aera montes,
  409. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  410. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  411. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  412. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  413. perpetuo possint aevi labentia tractu
  414. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  415. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  416. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  417. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  418. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  419. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  420. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  421. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  422. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  423. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  424. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  425. exiguum possent horai sistere tempus;
  426. nam dispulsa suo de coetu materiai
  427. copia ferretur magnum per inane soluta,
  428. sive adeo potius numquam concreta creasset
  429. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  430. nam certe neque consilio primordia rerum
  431. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  432. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  433. sed quia multa modis multis mutata per omne
  434. ex infinito vexantur percita plagis,
  435. omne genus motus et coetus experiundo
  436. tandem deveniunt in talis disposituras,
  437. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  438. et multos etiam magnos servata per annos
  439. ut semel in motus coniectast convenientis,
  440. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  441. integrent amnes et solis terra vapore
  442. fota novet fetus summissaque gens animantum
  443. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  444. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  445. ex infinito suboriri copia posset,
  446. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  447. nam vel uti privata cibo natura animantum
  448. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  449. dissolui simul ac defecit suppeditare
  450. materies aliqua ratione aversa viai.
  451. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  452. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  453. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  454. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  455. inter dum resilire tamen coguntur et una
  456. principiis rerum spatium tempusque fugai
  457. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  458. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  459. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  460. infinita opus est vis undique materiai.
  461. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  462. in medium summae quod dicunt omnia niti
  463. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  464. ictibus externis neque quoquam posse resolvi