De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  2. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  3. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  4. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  5. commutari aliqua possent ratione revicta,
  6. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  7. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  8. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  9. nec totiens possent generatim saecla referre
  10. naturam mores victum motusque parentum.
  11. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  12. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  13. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  14. et minima constat natura nec fuit umquam
  15. per se secretum neque post hac esse valebit,
  16. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  17. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  18. agmine condenso naturam corporis explent;
  19. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  20. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  21. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  22. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  23. non ex illorum conventu conciliata,
  24. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  25. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  26. concedit natura reservans semina rebus.
  27. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  28. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  29. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  30. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  31. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  32. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  33. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  34. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  35. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  36. credere posse animum, victus fateare necessest
  37. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  38. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  39. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  40. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  41. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  42. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  43. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  44. non possunt ea quae debet genitalis habere
  45. materies, varios conexus pondera plagas
  46. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  47. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  48. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  49. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  50. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  51. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  52. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  53. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  54. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  55. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  56. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  57. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  58. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  59. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  60. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  61. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  62. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  63. languidior porro disiectis disque supatis.
  64. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  65. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  66. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  67. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  68. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  69. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  70. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  71. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  72. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  73. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  74. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  75. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  76. ut videas non e stipatis partibus esse.
  77. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  78. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  79. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  80. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  81. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  82. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  83. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  84. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,