De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  2. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  3. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  4. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  5. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  6. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  7. commutari aliqua possent ratione revicta,
  8. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  9. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  10. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  11. nec totiens possent generatim saecla referre
  12. naturam mores victum motusque parentum.
  13. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  14. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  15. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  16. et minima constat natura nec fuit umquam
  17. per se secretum neque post hac esse valebit,
  18. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  19. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  20. agmine condenso naturam corporis explent;
  21. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  22. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  23. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  24. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  25. non ex illorum conventu conciliata,
  26. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  27. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  28. concedit natura reservans semina rebus.
  29. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  30. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  31. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  32. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  33. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  34. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  35. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  36. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  37. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  38. credere posse animum, victus fateare necessest
  39. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  40. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  41. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  42. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  43. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  44. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  45. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  46. non possunt ea quae debet genitalis habere
  47. materies, varios conexus pondera plagas
  48. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  49. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  50. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  51. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  52. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  53. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  54. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  55. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  56. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  57. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  58. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  59. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  60. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  61. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  62. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  63. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  64. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  65. languidior porro disiectis disque supatis.
  66. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  67. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  68. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  69. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  70. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  71. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  72. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  73. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  74. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  75. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  76. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  77. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  78. ut videas non e stipatis partibus esse.
  79. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  80. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  81. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  82. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  83. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  84. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  85. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  86. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  87. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  88. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  89. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  90. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  91. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  92. naturam res et convertunt corpora sese,
  93. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  94. nil referret enim quaedam decedere, abire
  95. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  96. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  97. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  98. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  99. concursus motus ordo positura figurae
  100. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  101. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  102. praeterea rei quae corpora mittere possit
  103. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  104. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  105. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  106. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  107. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  108. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  109. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  110. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  111. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  112. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  113. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  114. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  115. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  116. et velit ardoris naturam linquere solam,
  117. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  118. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  119. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  120. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  121. et qui principium gignundis aera rebus
  122. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  123. fingere res ipsum per se terramve creare
  124. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  125. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  126. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  127. aera iungentes igni terramque liquori,
  128. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  129. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  130. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  131. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  132. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  133. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  134. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  135. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  136. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  137. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  138. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  139. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  140. quae cum magna modis multis miranda videtur
  141. gentibus humanis regio visendaque fertur
  142. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  143. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  144. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  145. carmina quin etiam divini pectoris eius
  146. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  147. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  148. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  149. partibus egregie multis multoque minores,
  150. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  151. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  152. sanctius et multo certa ratione magis quam
  153. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  154. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  155. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  156. Primum quod motus exempto rebus inani
  157. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  158. aera solem ignem terras animalia frugis
  159. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  160. deinde quod omnino finem non esse secandis
  161. corporibus facient neque pausam stare fragori
  162. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  163. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  164. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  165. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  166. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  167. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  168. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  169. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  170. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  171. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  172. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  173. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  174. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  175. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  176. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  177. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  178. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  179. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  180. quam contra res illorum retroque putari?
  181. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  182. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  183. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  184. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  185. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  186. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  187. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  188. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  189. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  190. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  191. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  192. at primordia gignundis in rebus oportet
  193. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  194. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  195. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  196. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  197. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  198. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  199. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  200. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  201. nec cessare haec inter se mutare, meare
  202. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  203. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  204. immutabile enim quiddam superare necessest,
  205. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  206. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  207. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  208. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  209. in commutatum veniunt, constare necessest
  210. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  211. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  212. quin potius tali natura praedita quaedam
  213. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  214. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  215. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  216. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  217. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  218. aeris e terra res omnis crescere alique;
  219. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  220. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  221. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  222. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  223. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  224. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  225. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  226. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  227. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  228. ni mirum quia multa modis communia multis
  229. multarum rerum in rebus primordia mixta
  230. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  231. atque eadem magni refert primordia saepe
  232. cum quibus et quali positura contineantur
  233. et quos inter se dent motus accipiantque;
  234. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  235. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  236. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  237. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  238. multa elementa vides multis communia verbis,
  239. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  240. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  241. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  242. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  243. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  244. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  245. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  246. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  247. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  248. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  249. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  250. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  251. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  252. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  253. ex aurique putat micis consistere posse
  254. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  255. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  256. cetera consimili fingit ratione putatque.
  257. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  258. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  259. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  260. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  261. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  262. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  263. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  264. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  265. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  266. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  267. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  268. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  269. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  270. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  271. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  272. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  273. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  274. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  275. * * *
  276. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  277. esse et habere in se nervorum corpora parva
  278. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  279. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  280. ex alienigenis rebus constare putetur,
  281. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  282. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  283. si sunt in terris, terram constare necessest
  284. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  285. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  286. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  287. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  288. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  289. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  290. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  291. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  292. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  293. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  294. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  295. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  296. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  297. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  298. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  299. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  300. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  301. et latices dulcis guttas similique sapore
  302. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  303. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  304. herbarum genera et fruges frondesque videri
  305. dispertita inter terram latitare minute,
  306. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  307. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  308. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  309. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  310. verum semina multimodis inmixta latere
  311. multarum rerum in rebus communia debent.
  312. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  313. arboribus vicina cacumina summa terantur
  314. inter se validis facere id cogentibus austris,
  315. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  316. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  317. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  318. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  319. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  320. non possent ullum tempus celarier ignes,
  321. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  322. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  323. permagni referre eadem primordia saepe
  324. cum quibus et quali positura contineantur
  325. et quos inter se dent motus accipiantque,
  326. atque eadem paulo inter se mutata creare
  327. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  328. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  329. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  330. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  331. si fieri non posse putas, quin materiai
  332. corpora consimili natura praedita fingas,
  333. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  334. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  335. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  336. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  337. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  338. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  339. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  340. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  341. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  342. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  343. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  344. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  345. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  346. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  347. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  348. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  349. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  350. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  351. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  352. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  353. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  354. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  355. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  356. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  357. sed potius tali facto recreata valescat,
  358. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  359. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  360. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  361. carmine Pierio rationem exponere nostram
  362. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  363. si tibi forte animum tali ratione tenere
  364. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  365. naturam rerum, qua constet compta figura.
  366. Sed quoniam docui solidissima materiai
  367. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  368. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  369. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  370. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  371. pervideamus utrum finitum funditus omne
  372. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  373. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  374. finitumst; namque extremum debebat habere.
  375. extremum porro nullius posse videtur
  376. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  377. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  378. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  379. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  380. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  381. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  382. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  383. Praeterea si iam finitum constituatur
  384. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  385. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  386. id validis utrum contortum viribus ire
  387. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  388. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  389. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  390. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  391. cogit ut exempta concedas fine patere.
  392. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  393. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  394. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  395. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  396. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  397. fiet uti nusquam possit consistere finis
  398. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  399. Praeterea spatium summai totius omne
  400. undique si inclusum certis consisteret oris
  401. finitumque foret, iam copia materiai
  402. undique ponderibus solidis confluxet ad imum