De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  2. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  3. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  4. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  5. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  6. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  7. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  8. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  9. commutari aliqua possent ratione revicta,
  10. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  11. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  12. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  13. nec totiens possent generatim saecla referre
  14. naturam mores victum motusque parentum.
  15. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  16. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  17. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  18. et minima constat natura nec fuit umquam
  19. per se secretum neque post hac esse valebit,
  20. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  21. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  22. agmine condenso naturam corporis explent;
  23. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  24. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  25. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  26. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  27. non ex illorum conventu conciliata,
  28. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  29. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  30. concedit natura reservans semina rebus.
  31. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  32. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  33. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  34. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  35. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  36. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  37. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  38. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  39. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  40. credere posse animum, victus fateare necessest
  41. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  42. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  43. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  44. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  45. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  46. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  47. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  48. non possunt ea quae debet genitalis habere
  49. materies, varios conexus pondera plagas
  50. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  51. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  52. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  53. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  54. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  55. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  56. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  57. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  58. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  59. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  60. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  61. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  62. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  63. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  64. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  65. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  66. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  67. languidior porro disiectis disque supatis.
  68. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  69. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  70. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  71. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  72. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  73. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  74. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  75. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  76. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  77. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  78. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  79. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  80. ut videas non e stipatis partibus esse.
  81. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  82. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  83. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  84. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  85. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  86. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  87. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  88. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  89. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  90. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  91. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  92. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  93. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  94. naturam res et convertunt corpora sese,
  95. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  96. nil referret enim quaedam decedere, abire
  97. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  98. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  99. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  100. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  101. concursus motus ordo positura figurae
  102. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  103. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  104. praeterea rei quae corpora mittere possit
  105. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  106. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  107. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  108. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  109. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  110. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  111. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  112. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  113. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  114. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  115. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  116. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  117. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  118. et velit ardoris naturam linquere solam,
  119. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  120. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  121. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  122. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  123. et qui principium gignundis aera rebus
  124. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  125. fingere res ipsum per se terramve creare
  126. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  127. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  128. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  129. aera iungentes igni terramque liquori,
  130. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  131. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  132. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  133. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  134. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  135. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  136. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  137. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  138. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  139. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  140. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  141. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  142. quae cum magna modis multis miranda videtur
  143. gentibus humanis regio visendaque fertur
  144. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  145. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  146. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  147. carmina quin etiam divini pectoris eius
  148. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  149. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  150. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  151. partibus egregie multis multoque minores,
  152. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  153. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  154. sanctius et multo certa ratione magis quam
  155. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  156. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  157. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  158. Primum quod motus exempto rebus inani
  159. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  160. aera solem ignem terras animalia frugis
  161. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  162. deinde quod omnino finem non esse secandis
  163. corporibus facient neque pausam stare fragori
  164. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  165. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  166. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  167. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  168. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  169. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  170. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  171. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  172. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  173. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  174. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  175. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  176. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  177. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  178. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  179. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  180. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  181. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  182. quam contra res illorum retroque putari?
  183. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  184. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  185. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  186. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  187. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  188. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  189. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  190. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  191. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  192. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  193. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  194. at primordia gignundis in rebus oportet
  195. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  196. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  197. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  198. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  199. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  200. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  201. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  202. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  203. nec cessare haec inter se mutare, meare
  204. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  205. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  206. immutabile enim quiddam superare necessest,
  207. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  208. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  209. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  210. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  211. in commutatum veniunt, constare necessest
  212. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  213. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  214. quin potius tali natura praedita quaedam
  215. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  216. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  217. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  218. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  219. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  220. aeris e terra res omnis crescere alique;
  221. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  222. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  223. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  224. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  225. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  226. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  227. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  228. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  229. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  230. ni mirum quia multa modis communia multis
  231. multarum rerum in rebus primordia mixta
  232. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  233. atque eadem magni refert primordia saepe
  234. cum quibus et quali positura contineantur
  235. et quos inter se dent motus accipiantque;
  236. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  237. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  238. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  239. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  240. multa elementa vides multis communia verbis,
  241. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  242. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  243. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  244. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  245. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  246. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  247. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  248. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  249. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  250. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  251. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  252. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  253. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  254. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  255. ex aurique putat micis consistere posse
  256. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  257. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  258. cetera consimili fingit ratione putatque.
  259. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  260. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  261. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  262. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  263. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  264. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  265. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  266. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  267. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  268. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  269. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  270. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  271. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  272. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  273. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  274. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  275. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  276. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  277. * * *
  278. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  279. esse et habere in se nervorum corpora parva
  280. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  281. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  282. ex alienigenis rebus constare putetur,
  283. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  284. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  285. si sunt in terris, terram constare necessest
  286. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  287. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  288. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  289. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  290. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  291. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  292. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,