De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  2. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  3. at quoniam fragili natura praedita constant,
  4. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  5. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  6. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  7. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  8. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  9. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  10. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  11. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  12. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  13. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  14. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  15. commutari aliqua possent ratione revicta,
  16. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  17. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  18. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  19. nec totiens possent generatim saecla referre
  20. naturam mores victum motusque parentum.