De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  2. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  3. et finita simul generatim tempora rebus
  4. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  5. Huc accedit uti, solidissima materiai
  6. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  7. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  8. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  9. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  10. at contra si mollia sint primordia rerum,
  11. unde queant validi silices ferrumque creari,
  12. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  13. principio fundamenti natura carebit.
  14. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  15. quorum condenso magis omnia conciliatu
  16. artari possunt validasque ostendere viris.
  17. porro si nullast frangendis reddita finis
  18. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  19. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  20. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  21. at quoniam fragili natura praedita constant,
  22. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  23. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  24. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  25. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  26. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  27. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  28. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  29. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  30. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  31. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  32. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  33. commutari aliqua possent ratione revicta,
  34. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  35. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  36. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  37. nec totiens possent generatim saecla referre
  38. naturam mores victum motusque parentum.
  39. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  40. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  41. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  42. et minima constat natura nec fuit umquam
  43. per se secretum neque post hac esse valebit,
  44. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  45. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  46. agmine condenso naturam corporis explent;
  47. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  48. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  49. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  50. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  51. non ex illorum conventu conciliata,
  52. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  53. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  54. concedit natura reservans semina rebus.
  55. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  56. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  57. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  58. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  59. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  60. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  61. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  62. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  63. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  64. credere posse animum, victus fateare necessest
  65. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  66. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  67. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  68. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  69. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  70. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  71. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  72. non possunt ea quae debet genitalis habere
  73. materies, varios conexus pondera plagas
  74. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  75. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  76. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  77. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  78. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  79. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  80. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  81. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  82. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  83. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  84. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  85. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  86. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  87. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  88. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  89. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  90. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  91. languidior porro disiectis disque supatis.
  92. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  93. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  94. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  95. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  96. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  97. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  98. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  99. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  100. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  101. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  102. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  103. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  104. ut videas non e stipatis partibus esse.
  105. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  106. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  107. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  108. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  109. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  110. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  111. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  112. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,