De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  2. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  3. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  4. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  5. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  6. appellare suemus et haec eadem usurpare
  7. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  8. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  9. in terris oppressa gravi sub religione,
  10. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  11. horribili super aspectu mortalibus instans,
  12. primum Graius homo mortalis tollere contra
  13. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  14. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  15. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  16. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  17. naturae primus portarum claustra cupiret.
  18. ergo vivida vis animi pervicit et extra