De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  2. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  3. at quoniam supra docui nil posse creari
  4. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  5. esse inmortali primordia corpore debent,
  6. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  7. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  8. sunt igitur solida primordia simplicitate
  9. nec ratione queunt alia servata per aevom
  10. ex infinito iam tempore res reparare.
  11. denique si nullam finem natura parasset
  12. frangendis rebus, iam corpora materiai
  13. usque redacta forent aevo frangente priore,
  14. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  15. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  16. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  17. quam rursus refici; qua propter longa diei
  18. infinita aetas ante acti temporis omnis
  19. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  20. numquam relicuo reparari tempore posset.
  21. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  22. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  23. et finita simul generatim tempora rebus
  24. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  25. Huc accedit uti, solidissima materiai
  26. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  27. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  28. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  29. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  30. at contra si mollia sint primordia rerum,
  31. unde queant validi silices ferrumque creari,
  32. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  33. principio fundamenti natura carebit.
  34. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  35. quorum condenso magis omnia conciliatu
  36. artari possunt validasque ostendere viris.
  37. porro si nullast frangendis reddita finis
  38. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  39. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  40. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  41. at quoniam fragili natura praedita constant,
  42. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  43. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  44. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  45. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  46. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  47. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  48. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  49. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  50. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  51. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  52. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  53. commutari aliqua possent ratione revicta,
  54. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  55. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  56. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  57. nec totiens possent generatim saecla referre
  58. naturam mores victum motusque parentum.
  59. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  60. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  61. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  62. et minima constat natura nec fuit umquam
  63. per se secretum neque post hac esse valebit,
  64. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  65. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  66. agmine condenso naturam corporis explent;
  67. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  68. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  69. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  70. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  71. non ex illorum conventu conciliata,
  72. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  73. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  74. concedit natura reservans semina rebus.
  75. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  76. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  77. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  78. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  79. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  80. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  81. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  82. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  83. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  84. credere posse animum, victus fateare necessest
  85. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  86. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  87. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  88. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  89. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  90. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  91. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  92. non possunt ea quae debet genitalis habere
  93. materies, varios conexus pondera plagas
  94. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  95. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  96. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  97. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  98. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  99. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  100. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  101. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  102. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  103. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  104. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  105. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  106. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  107. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  108. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  109. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  110. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  111. languidior porro disiectis disque supatis.
  112. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  113. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  114. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  115. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  116. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  117. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  118. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  119. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  120. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  121. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  122. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  123. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  124. ut videas non e stipatis partibus esse.
  125. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  126. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  127. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  128. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  129. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  130. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  131. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  132. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  133. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  134. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  135. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  136. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  137. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  138. naturam res et convertunt corpora sese,
  139. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  140. nil referret enim quaedam decedere, abire
  141. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  142. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  143. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  144. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  145. concursus motus ordo positura figurae
  146. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  147. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  148. praeterea rei quae corpora mittere possit
  149. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  150. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  151. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  152. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  153. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  154. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  155. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  156. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  157. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  158. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  159. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  160. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  161. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  162. et velit ardoris naturam linquere solam,
  163. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  164. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  165. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  166. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  167. et qui principium gignundis aera rebus
  168. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  169. fingere res ipsum per se terramve creare
  170. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  171. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  172. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  173. aera iungentes igni terramque liquori,
  174. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  175. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  176. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  177. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  178. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  179. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  180. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  181. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  182. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  183. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  184. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  185. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  186. quae cum magna modis multis miranda videtur
  187. gentibus humanis regio visendaque fertur
  188. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  189. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  190. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  191. carmina quin etiam divini pectoris eius
  192. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  193. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  194. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  195. partibus egregie multis multoque minores,
  196. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  197. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  198. sanctius et multo certa ratione magis quam
  199. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  200. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  201. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  202. Primum quod motus exempto rebus inani
  203. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  204. aera solem ignem terras animalia frugis
  205. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  206. deinde quod omnino finem non esse secandis
  207. corporibus facient neque pausam stare fragori
  208. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  209. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  210. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  211. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  212. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  213. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  214. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  215. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  216. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  217. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  218. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  219. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  220. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  221. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  222. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  223. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  224. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  225. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  226. quam contra res illorum retroque putari?
  227. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  228. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  229. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  230. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  231. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  232. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  233. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  234. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  235. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  236. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  237. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  238. at primordia gignundis in rebus oportet
  239. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  240. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  241. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  242. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  243. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  244. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  245. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  246. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  247. nec cessare haec inter se mutare, meare
  248. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  249. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  250. immutabile enim quiddam superare necessest,
  251. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  252. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  253. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  254. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  255. in commutatum veniunt, constare necessest
  256. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  257. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  258. quin potius tali natura praedita quaedam
  259. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  260. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  261. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  262. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  263. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  264. aeris e terra res omnis crescere alique;
  265. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  266. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  267. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  268. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  269. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  270. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  271. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  272. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  273. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  274. ni mirum quia multa modis communia multis
  275. multarum rerum in rebus primordia mixta
  276. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  277. atque eadem magni refert primordia saepe
  278. cum quibus et quali positura contineantur
  279. et quos inter se dent motus accipiantque;
  280. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  281. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  282. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  283. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  284. multa elementa vides multis communia verbis,
  285. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  286. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  287. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  288. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  289. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  290. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  291. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  292. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  293. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  294. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  295. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  296. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  297. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  298. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  299. ex aurique putat micis consistere posse
  300. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  301. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  302. cetera consimili fingit ratione putatque.
  303. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  304. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  305. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  306. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  307. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  308. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  309. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  310. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  311. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  312. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  313. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  314. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  315. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  316. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  317. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  318. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  319. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  320. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  321. * * *
  322. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  323. esse et habere in se nervorum corpora parva
  324. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  325. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  326. ex alienigenis rebus constare putetur,
  327. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  328. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  329. si sunt in terris, terram constare necessest
  330. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  331. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  332. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  333. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  334. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  335. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  336. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  337. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  338. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  339. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  340. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  341. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  342. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  343. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  344. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  345. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  346. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  347. et latices dulcis guttas similique sapore
  348. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  349. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  350. herbarum genera et fruges frondesque videri
  351. dispertita inter terram latitare minute,
  352. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  353. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  354. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  355. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  356. verum semina multimodis inmixta latere
  357. multarum rerum in rebus communia debent.
  358. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  359. arboribus vicina cacumina summa terantur
  360. inter se validis facere id cogentibus austris,
  361. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  362. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  363. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  364. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  365. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  366. non possent ullum tempus celarier ignes,
  367. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  368. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  369. permagni referre eadem primordia saepe
  370. cum quibus et quali positura contineantur
  371. et quos inter se dent motus accipiantque,