De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  2. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  3. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  4. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  5. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  6. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  7. at quoniam supra docui nil posse creari
  8. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  9. esse inmortali primordia corpore debent,
  10. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  11. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  12. sunt igitur solida primordia simplicitate
  13. nec ratione queunt alia servata per aevom
  14. ex infinito iam tempore res reparare.
  15. denique si nullam finem natura parasset
  16. frangendis rebus, iam corpora materiai
  17. usque redacta forent aevo frangente priore,
  18. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  19. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  20. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  21. quam rursus refici; qua propter longa diei
  22. infinita aetas ante acti temporis omnis
  23. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  24. numquam relicuo reparari tempore posset.
  25. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  26. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  27. et finita simul generatim tempora rebus
  28. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  29. Huc accedit uti, solidissima materiai
  30. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  31. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  32. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  33. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  34. at contra si mollia sint primordia rerum,
  35. unde queant validi silices ferrumque creari,
  36. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  37. principio fundamenti natura carebit.
  38. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  39. quorum condenso magis omnia conciliatu
  40. artari possunt validasque ostendere viris.
  41. porro si nullast frangendis reddita finis
  42. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  43. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  44. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  45. at quoniam fragili natura praedita constant,
  46. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  47. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  48. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  49. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  50. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  51. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  52. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  53. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  54. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  55. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  56. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  57. commutari aliqua possent ratione revicta,
  58. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  59. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  60. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  61. nec totiens possent generatim saecla referre
  62. naturam mores victum motusque parentum.
  63. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  64. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  65. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  66. et minima constat natura nec fuit umquam
  67. per se secretum neque post hac esse valebit,
  68. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  69. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  70. agmine condenso naturam corporis explent;
  71. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  72. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  73. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  74. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  75. non ex illorum conventu conciliata,
  76. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  77. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  78. concedit natura reservans semina rebus.
  79. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  80. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  81. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  82. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  83. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  84. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  85. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  86. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  87. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  88. credere posse animum, victus fateare necessest
  89. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  90. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  91. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  92. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  93. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  94. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  95. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  96. non possunt ea quae debet genitalis habere
  97. materies, varios conexus pondera plagas
  98. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  99. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  100. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  101. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  102. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  103. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  104. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  105. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  106. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  107. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  108. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  109. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  110. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  111. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  112. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  113. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  114. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  115. languidior porro disiectis disque supatis.
  116. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  117. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  118. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  119. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  120. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  121. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  122. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  123. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  124. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  125. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  126. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  127. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  128. ut videas non e stipatis partibus esse.
  129. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  130. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  131. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  132. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  133. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  134. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  135. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  136. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  137. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  138. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  139. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  140. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  141. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  142. naturam res et convertunt corpora sese,
  143. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  144. nil referret enim quaedam decedere, abire
  145. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  146. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  147. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  148. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  149. concursus motus ordo positura figurae
  150. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  151. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  152. praeterea rei quae corpora mittere possit
  153. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  154. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  155. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  156. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  157. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  158. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  159. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  160. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  161. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  162. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  163. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  164. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  165. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  166. et velit ardoris naturam linquere solam,
  167. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  168. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  169. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  170. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  171. et qui principium gignundis aera rebus
  172. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  173. fingere res ipsum per se terramve creare
  174. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  175. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  176. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  177. aera iungentes igni terramque liquori,
  178. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  179. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  180. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  181. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  182. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  183. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  184. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  185. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  186. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  187. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  188. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  189. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  190. quae cum magna modis multis miranda videtur
  191. gentibus humanis regio visendaque fertur
  192. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  193. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  194. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  195. carmina quin etiam divini pectoris eius
  196. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  197. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  198. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  199. partibus egregie multis multoque minores,
  200. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  201. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  202. sanctius et multo certa ratione magis quam
  203. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  204. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  205. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  206. Primum quod motus exempto rebus inani
  207. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  208. aera solem ignem terras animalia frugis
  209. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  210. deinde quod omnino finem non esse secandis
  211. corporibus facient neque pausam stare fragori
  212. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  213. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  214. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  215. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  216. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  217. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  218. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  219. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  220. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  221. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  222. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  223. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  224. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  225. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  226. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  227. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  228. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  229. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  230. quam contra res illorum retroque putari?
  231. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  232. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  233. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  234. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  235. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  236. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  237. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  238. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  239. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  240. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  241. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  242. at primordia gignundis in rebus oportet
  243. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  244. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  245. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  246. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  247. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  248. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  249. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  250. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  251. nec cessare haec inter se mutare, meare
  252. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  253. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  254. immutabile enim quiddam superare necessest,
  255. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  256. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  257. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  258. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  259. in commutatum veniunt, constare necessest
  260. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  261. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  262. quin potius tali natura praedita quaedam
  263. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  264. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  265. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  266. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  267. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  268. aeris e terra res omnis crescere alique;
  269. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  270. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  271. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  272. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  273. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  274. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  275. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  276. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  277. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  278. ni mirum quia multa modis communia multis
  279. multarum rerum in rebus primordia mixta
  280. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  281. atque eadem magni refert primordia saepe
  282. cum quibus et quali positura contineantur
  283. et quos inter se dent motus accipiantque;
  284. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  285. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  286. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  287. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  288. multa elementa vides multis communia verbis,
  289. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  290. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  291. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  292. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  293. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  294. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  295. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  296. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  297. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  298. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  299. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  300. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  301. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  302. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  303. ex aurique putat micis consistere posse
  304. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  305. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  306. cetera consimili fingit ratione putatque.
  307. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  308. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  309. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  310. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  311. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  312. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  313. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  314. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  315. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  316. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  317. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  318. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  319. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  320. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  321. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  322. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  323. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  324. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  325. * * *
  326. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  327. esse et habere in se nervorum corpora parva
  328. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  329. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  330. ex alienigenis rebus constare putetur,
  331. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  332. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  333. si sunt in terris, terram constare necessest
  334. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  335. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  336. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  337. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  338. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  339. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  340. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  341. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  342. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  343. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  344. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  345. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  346. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  347. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  348. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  349. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  350. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  351. et latices dulcis guttas similique sapore
  352. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  353. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  354. herbarum genera et fruges frondesque videri
  355. dispertita inter terram latitare minute,
  356. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  357. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  358. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  359. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  360. verum semina multimodis inmixta latere
  361. multarum rerum in rebus communia debent.
  362. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  363. arboribus vicina cacumina summa terantur
  364. inter se validis facere id cogentibus austris,
  365. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  366. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  367. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  368. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  369. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  370. non possent ullum tempus celarier ignes,
  371. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  372. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  373. permagni referre eadem primordia saepe
  374. cum quibus et quali positura contineantur
  375. et quos inter se dent motus accipiantque,
  376. atque eadem paulo inter se mutata creare
  377. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  378. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  379. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  380. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  381. si fieri non posse putas, quin materiai
  382. corpora consimili natura praedita fingas,
  383. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  384. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  385. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  386. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  387. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  388. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  389. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  390. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  391. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  392. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  393. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  394. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  395. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  396. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  397. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  398. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  399. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  400. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  401. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  402. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  403. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  404. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  405. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  406. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  407. sed potius tali facto recreata valescat,
  408. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  409. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  410. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  411. carmine Pierio rationem exponere nostram
  412. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  413. si tibi forte animum tali ratione tenere
  414. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  415. naturam rerum, qua constet compta figura.
  416. Sed quoniam docui solidissima materiai
  417. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  418. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  419. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  420. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  421. pervideamus utrum finitum funditus omne
  422. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  423. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  424. finitumst; namque extremum debebat habere.
  425. extremum porro nullius posse videtur
  426. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  427. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  428. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  429. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  430. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  431. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  432. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  433. Praeterea si iam finitum constituatur
  434. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  435. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  436. id validis utrum contortum viribus ire
  437. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  438. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  439. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  440. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  441. cogit ut exempta concedas fine patere.
  442. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  443. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  444. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  445. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  446. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  447. fiet uti nusquam possit consistere finis
  448. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  449. Praeterea spatium summai totius omne
  450. undique si inclusum certis consisteret oris
  451. finitumque foret, iam copia materiai
  452. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  453. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  454. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  455. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  456. ex infinito iam tempore subsidendo.
  457. at nunc ni mirum requies data principiorum
  458. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  459. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  460. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  461. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  462. ex infinito cita corpora materiai.
  463. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  464. aer dissaepit collis atque aera montes,
  465. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  466. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  467. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  468. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  469. perpetuo possint aevi labentia tractu
  470. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  471. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  472. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  473. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  474. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  475. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  476. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  477. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  478. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  479. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  480. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  481. exiguum possent horai sistere tempus;
  482. nam dispulsa suo de coetu materiai
  483. copia ferretur magnum per inane soluta,
  484. sive adeo potius numquam concreta creasset
  485. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  486. nam certe neque consilio primordia rerum
  487. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  488. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  489. sed quia multa modis multis mutata per omne
  490. ex infinito vexantur percita plagis,
  491. omne genus motus et coetus experiundo
  492. tandem deveniunt in talis disposituras,
  493. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  494. et multos etiam magnos servata per annos
  495. ut semel in motus coniectast convenientis,
  496. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  497. integrent amnes et solis terra vapore
  498. fota novet fetus summissaque gens animantum
  499. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  500. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  501. ex infinito suboriri copia posset,
  502. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  503. nam vel uti privata cibo natura animantum
  504. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  505. dissolui simul ac defecit suppeditare
  506. materies aliqua ratione aversa viai.
  507. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  508. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  509. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  510. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  511. inter dum resilire tamen coguntur et una
  512. principiis rerum spatium tempusque fugai
  513. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  514. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  515. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  516. infinita opus est vis undique materiai.
  517. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  518. in medium summae quod dicunt omnia niti
  519. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  520. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  521. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  522. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  523. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  524. nitier in terraque retro requiescere posta,
  525. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  526. et simili ratione animalia suppa vagari
  527. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  528. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  529. sponte sua possint in caeli templa volare;
  530. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  531. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  532. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  533. sed vanus stolidis haec * * *
  534. amplexi quod habent perv * * *
  535. nam medium nihil esse potest * * *
  536. infinita; neque omnino, si iam medium sit,