De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  2. nec capere umorem neque item manabile frigus
  3. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  4. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  5. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  6. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  7. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  8. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  9. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  10. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  11. at quoniam supra docui nil posse creari
  12. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  13. esse inmortali primordia corpore debent,
  14. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  15. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  16. sunt igitur solida primordia simplicitate
  17. nec ratione queunt alia servata per aevom
  18. ex infinito iam tempore res reparare.
  19. denique si nullam finem natura parasset
  20. frangendis rebus, iam corpora materiai
  21. usque redacta forent aevo frangente priore,
  22. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  23. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  24. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  25. quam rursus refici; qua propter longa diei
  26. infinita aetas ante acti temporis omnis
  27. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  28. numquam relicuo reparari tempore posset.
  29. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  30. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  31. et finita simul generatim tempora rebus
  32. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  33. Huc accedit uti, solidissima materiai
  34. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  35. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  36. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  37. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  38. at contra si mollia sint primordia rerum,
  39. unde queant validi silices ferrumque creari,
  40. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  41. principio fundamenti natura carebit.
  42. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  43. quorum condenso magis omnia conciliatu
  44. artari possunt validasque ostendere viris.
  45. porro si nullast frangendis reddita finis
  46. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  47. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  48. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  49. at quoniam fragili natura praedita constant,
  50. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  51. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  52. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  53. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  54. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  55. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  56. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  57. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  58. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  59. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  60. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  61. commutari aliqua possent ratione revicta,
  62. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  63. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  64. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  65. nec totiens possent generatim saecla referre
  66. naturam mores victum motusque parentum.
  67. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  68. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  69. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  70. et minima constat natura nec fuit umquam
  71. per se secretum neque post hac esse valebit,
  72. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  73. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  74. agmine condenso naturam corporis explent;
  75. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  76. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  77. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  78. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  79. non ex illorum conventu conciliata,
  80. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  81. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  82. concedit natura reservans semina rebus.
  83. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  84. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  85. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  86. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  87. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  88. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  89. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  90. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  91. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  92. credere posse animum, victus fateare necessest
  93. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  94. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  95. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  96. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  97. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  98. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  99. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  100. non possunt ea quae debet genitalis habere
  101. materies, varios conexus pondera plagas
  102. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  103. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  104. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  105. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  106. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  107. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  108. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  109. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  110. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  111. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  112. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  113. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  114. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  115. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  116. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  117. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  118. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  119. languidior porro disiectis disque supatis.
  120. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  121. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  122. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  123. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  124. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  125. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  126. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  127. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  128. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  129. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  130. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  131. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  132. ut videas non e stipatis partibus esse.
  133. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  134. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  135. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  136. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  137. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  138. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  139. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  140. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  141. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  142. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  143. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  144. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  145. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  146. naturam res et convertunt corpora sese,
  147. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  148. nil referret enim quaedam decedere, abire
  149. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  150. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  151. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  152. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  153. concursus motus ordo positura figurae
  154. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  155. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  156. praeterea rei quae corpora mittere possit
  157. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  158. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  159. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  160. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  161. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  162. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  163. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  164. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  165. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  166. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  167. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  168. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  169. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  170. et velit ardoris naturam linquere solam,
  171. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  172. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  173. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  174. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  175. et qui principium gignundis aera rebus
  176. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  177. fingere res ipsum per se terramve creare
  178. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  179. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  180. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  181. aera iungentes igni terramque liquori,
  182. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  183. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  184. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  185. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  186. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  187. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  188. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  189. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  190. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  191. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  192. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  193. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  194. quae cum magna modis multis miranda videtur
  195. gentibus humanis regio visendaque fertur
  196. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  197. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  198. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  199. carmina quin etiam divini pectoris eius
  200. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  201. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  202. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  203. partibus egregie multis multoque minores,
  204. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  205. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  206. sanctius et multo certa ratione magis quam
  207. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  208. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  209. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  210. Primum quod motus exempto rebus inani
  211. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  212. aera solem ignem terras animalia frugis
  213. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  214. deinde quod omnino finem non esse secandis
  215. corporibus facient neque pausam stare fragori
  216. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  217. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  218. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  219. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  220. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  221. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  222. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  223. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  224. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  225. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  226. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  227. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  228. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  229. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  230. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  231. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  232. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  233. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  234. quam contra res illorum retroque putari?
  235. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  236. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  237. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  238. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  239. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  240. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  241. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  242. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  243. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  244. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  245. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  246. at primordia gignundis in rebus oportet
  247. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  248. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  249. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  250. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  251. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  252. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  253. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  254. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  255. nec cessare haec inter se mutare, meare
  256. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  257. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  258. immutabile enim quiddam superare necessest,
  259. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  260. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  261. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  262. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  263. in commutatum veniunt, constare necessest
  264. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  265. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  266. quin potius tali natura praedita quaedam
  267. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  268. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  269. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  270. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  271. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  272. aeris e terra res omnis crescere alique;
  273. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  274. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  275. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  276. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  277. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  278. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  279. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  280. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  281. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  282. ni mirum quia multa modis communia multis
  283. multarum rerum in rebus primordia mixta
  284. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  285. atque eadem magni refert primordia saepe
  286. cum quibus et quali positura contineantur
  287. et quos inter se dent motus accipiantque;
  288. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  289. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  290. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  291. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  292. multa elementa vides multis communia verbis,
  293. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  294. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  295. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  296. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  297. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  298. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  299. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  300. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  301. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  302. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  303. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  304. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  305. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  306. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  307. ex aurique putat micis consistere posse
  308. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  309. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  310. cetera consimili fingit ratione putatque.
  311. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  312. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  313. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  314. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  315. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  316. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  317. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  318. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  319. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  320. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  321. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  322. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  323. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  324. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  325. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  326. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  327. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  328. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  329. * * *
  330. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  331. esse et habere in se nervorum corpora parva
  332. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  333. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  334. ex alienigenis rebus constare putetur,
  335. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  336. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  337. si sunt in terris, terram constare necessest
  338. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  339. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  340. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  341. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  342. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  343. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  344. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  345. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  346. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  347. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  348. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  349. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  350. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  351. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  352. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  353. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  354. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  355. et latices dulcis guttas similique sapore
  356. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  357. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  358. herbarum genera et fruges frondesque videri
  359. dispertita inter terram latitare minute,
  360. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  361. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  362. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  363. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  364. verum semina multimodis inmixta latere
  365. multarum rerum in rebus communia debent.
  366. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  367. arboribus vicina cacumina summa terantur
  368. inter se validis facere id cogentibus austris,
  369. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  370. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  371. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  372. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  373. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  374. non possent ullum tempus celarier ignes,
  375. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  376. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  377. permagni referre eadem primordia saepe
  378. cum quibus et quali positura contineantur
  379. et quos inter se dent motus accipiantque,
  380. atque eadem paulo inter se mutata creare
  381. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  382. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  383. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  384. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  385. si fieri non posse putas, quin materiai
  386. corpora consimili natura praedita fingas,
  387. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  388. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  389. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  390. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  391. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  392. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  393. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  394. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  395. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  396. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  397. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  398. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  399. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  400. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  401. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  402. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  403. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  404. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  405. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  406. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  407. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  408. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  409. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  410. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  411. sed potius tali facto recreata valescat,
  412. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  413. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  414. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  415. carmine Pierio rationem exponere nostram
  416. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  417. si tibi forte animum tali ratione tenere
  418. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  419. naturam rerum, qua constet compta figura.
  420. Sed quoniam docui solidissima materiai
  421. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  422. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  423. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  424. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  425. pervideamus utrum finitum funditus omne
  426. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  427. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  428. finitumst; namque extremum debebat habere.
  429. extremum porro nullius posse videtur
  430. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  431. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  432. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  433. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  434. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  435. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  436. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  437. Praeterea si iam finitum constituatur
  438. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  439. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  440. id validis utrum contortum viribus ire
  441. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  442. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  443. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  444. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  445. cogit ut exempta concedas fine patere.
  446. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  447. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  448. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  449. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  450. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  451. fiet uti nusquam possit consistere finis
  452. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  453. Praeterea spatium summai totius omne
  454. undique si inclusum certis consisteret oris
  455. finitumque foret, iam copia materiai
  456. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  457. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  458. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  459. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  460. ex infinito iam tempore subsidendo.
  461. at nunc ni mirum requies data principiorum
  462. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  463. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  464. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  465. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  466. ex infinito cita corpora materiai.
  467. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  468. aer dissaepit collis atque aera montes,
  469. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  470. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  471. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  472. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  473. perpetuo possint aevi labentia tractu
  474. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  475. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  476. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  477. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  478. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  479. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  480. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  481. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  482. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  483. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  484. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  485. exiguum possent horai sistere tempus;
  486. nam dispulsa suo de coetu materiai
  487. copia ferretur magnum per inane soluta,
  488. sive adeo potius numquam concreta creasset
  489. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  490. nam certe neque consilio primordia rerum
  491. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  492. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  493. sed quia multa modis multis mutata per omne
  494. ex infinito vexantur percita plagis,
  495. omne genus motus et coetus experiundo
  496. tandem deveniunt in talis disposituras,
  497. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  498. et multos etiam magnos servata per annos
  499. ut semel in motus coniectast convenientis,
  500. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  501. integrent amnes et solis terra vapore
  502. fota novet fetus summissaque gens animantum
  503. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  504. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  505. ex infinito suboriri copia posset,
  506. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  507. nam vel uti privata cibo natura animantum
  508. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  509. dissolui simul ac defecit suppeditare
  510. materies aliqua ratione aversa viai.
  511. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  512. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  513. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  514. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  515. inter dum resilire tamen coguntur et una
  516. principiis rerum spatium tempusque fugai
  517. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  518. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  519. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  520. infinita opus est vis undique materiai.
  521. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  522. in medium summae quod dicunt omnia niti
  523. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  524. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  525. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  526. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  527. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  528. nitier in terraque retro requiescere posta,
  529. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  530. et simili ratione animalia suppa vagari
  531. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  532. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  533. sponte sua possint in caeli templa volare;
  534. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  535. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  536. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  537. sed vanus stolidis haec * * *
  538. amplexi quod habent perv * * *
  539. nam medium nihil esse potest * * *
  540. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  541. possit ibi quicquam consistere * * *
  542. quam quavis alia longe ratione * * *
  543. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  544. per medium, per non medium, concedere debet
  545. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  546. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  547. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  548. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  549. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  550. haud igitur possunt tali ratione teneri
  551. res in concilium medii cuppedine victae.
  552. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  553. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  554. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  555. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  556. at contra tenuis exponunt aeris auras
  557. et calidos simul a medio differrier ignis,
  558. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  559. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  560. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  561. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  562. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  563. ---
  564. ---
  565. ---
  566. ---
  567. ---
  568. ---
  569. ---
  570. ---
  571. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  572. diffugiant subito magnum per inane soluta
  573. et ne cetera consimili ratione sequantur
  574. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  575. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  576. inter permixtas rerum caelique ruinas
  577. corpora solventes abeat per inane profundum,
  578. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  579. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  580. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  581. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  582. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  583. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  584. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  585. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  586. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  73. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  74. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  75. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  76. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  77. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  78. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  79. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  80. Si cessare putas rerum primordia posse
  81. cessandoque novos rerum progignere motus,
  82. avius a vera longe ratione vagaris.
  83. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  84. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  85. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  86. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  87. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  88. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  89. et quo iactari magis omnia materiai
  90. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  91. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  92. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  93. inmensumque patere in cunctas undique partis
  94. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  95. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  96. reddita corporibus primis per inane profundum,
  97. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  98. partim intervallis magnis confulta resultant,
  99. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  100. et quae cumque magis condenso conciliatu
  101. exiguis intervallis convecta resultant,
  102. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  103. haec validas saxi radices et fera ferri
  104. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  105. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  106. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  107. in magnis intervallis; haec aera rarum
  108. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  109. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  110. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  111. consociare etiam motus potuere recepta.
  112. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  113. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  114. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  115. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  116. multa minuta modis multis per inane videbis
  117. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  118. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  119. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  120. conciliis et discidiis exercita crebris;
  121. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  122. quale sit in magno iactari semper inani.
  123. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  124. exemplare dare et vestigia notitiai.
  125. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  126. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  127. quod tales turbae motus quoque materiai
  128. significant clandestinos caecosque subesse.
  129. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  130. commutare viam retroque repulsa reverti
  131. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  132. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  133. prima moventur enim per se primordia rerum,
  134. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  135. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  136. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  137. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  138. sic a principiis ascendit motus et exit
  139. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  140. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  141. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  142. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  143. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  144. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  145. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  146. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  147. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  148. convestire sua perfundens omnia luce,
  149. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  150. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  151. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  152. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  153. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  154. sed complexa meant inter se conque globata;
  155. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  156. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  157. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  158. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  159. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  160. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  161. debent ni mirum praecellere mobilitate
  162. et multo citius ferri quam lumina solis
  163. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  164. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.