De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  2. nec ratione queunt alia temptata labare;
  3. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  4. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  5. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  6. nec capere umorem neque item manabile frigus
  7. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  8. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  9. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  10. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  11. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  12. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  13. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  14. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  15. at quoniam supra docui nil posse creari
  16. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  17. esse inmortali primordia corpore debent,
  18. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  19. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  20. sunt igitur solida primordia simplicitate
  21. nec ratione queunt alia servata per aevom
  22. ex infinito iam tempore res reparare.
  23. denique si nullam finem natura parasset
  24. frangendis rebus, iam corpora materiai
  25. usque redacta forent aevo frangente priore,
  26. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  27. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  28. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  29. quam rursus refici; qua propter longa diei
  30. infinita aetas ante acti temporis omnis
  31. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  32. numquam relicuo reparari tempore posset.
  33. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  34. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  35. et finita simul generatim tempora rebus
  36. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  37. Huc accedit uti, solidissima materiai
  38. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  39. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  40. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  41. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  42. at contra si mollia sint primordia rerum,
  43. unde queant validi silices ferrumque creari,
  44. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  45. principio fundamenti natura carebit.
  46. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  47. quorum condenso magis omnia conciliatu
  48. artari possunt validasque ostendere viris.
  49. porro si nullast frangendis reddita finis
  50. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  51. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  52. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  53. at quoniam fragili natura praedita constant,
  54. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  55. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  56. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  57. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  58. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  59. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  60. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  61. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  62. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  63. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  64. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  65. commutari aliqua possent ratione revicta,
  66. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  67. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  68. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  69. nec totiens possent generatim saecla referre
  70. naturam mores victum motusque parentum.
  71. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  72. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  73. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  74. et minima constat natura nec fuit umquam
  75. per se secretum neque post hac esse valebit,
  76. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  77. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  78. agmine condenso naturam corporis explent;
  79. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  80. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  81. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  82. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  83. non ex illorum conventu conciliata,
  84. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  85. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  86. concedit natura reservans semina rebus.
  87. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  88. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  89. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  90. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  91. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  92. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  93. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  94. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  95. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  96. credere posse animum, victus fateare necessest
  97. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  98. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  99. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  100. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  101. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  102. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  103. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  104. non possunt ea quae debet genitalis habere
  105. materies, varios conexus pondera plagas
  106. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  107. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  108. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  109. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  110. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  111. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  112. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  113. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  114. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  115. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  116. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  117. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  118. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  119. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  120. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  121. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  122. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  123. languidior porro disiectis disque supatis.
  124. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  125. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  126. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  127. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  128. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  129. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  130. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  131. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  132. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  133. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  134. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  135. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  136. ut videas non e stipatis partibus esse.
  137. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  138. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  139. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  140. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  141. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  142. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  143. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  144. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  145. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  146. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  147. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  148. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  149. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  150. naturam res et convertunt corpora sese,
  151. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  152. nil referret enim quaedam decedere, abire
  153. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  154. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  155. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  156. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  157. concursus motus ordo positura figurae
  158. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  159. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  160. praeterea rei quae corpora mittere possit
  161. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  162. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  163. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  164. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  165. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  166. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  167. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  168. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  169. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  170. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  171. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  172. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  173. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  174. et velit ardoris naturam linquere solam,
  175. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  176. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.