De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  2. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  3. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  4. nec ratione queunt alia temptata labare;
  5. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  6. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  7. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  8. nec capere umorem neque item manabile frigus
  9. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  10. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  11. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  12. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  13. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  14. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  15. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  16. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  17. at quoniam supra docui nil posse creari
  18. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  19. esse inmortali primordia corpore debent,
  20. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  21. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  22. sunt igitur solida primordia simplicitate
  23. nec ratione queunt alia servata per aevom
  24. ex infinito iam tempore res reparare.
  25. denique si nullam finem natura parasset
  26. frangendis rebus, iam corpora materiai
  27. usque redacta forent aevo frangente priore,
  28. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  29. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  30. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  31. quam rursus refici; qua propter longa diei
  32. infinita aetas ante acti temporis omnis
  33. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  34. numquam relicuo reparari tempore posset.
  35. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  36. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  37. et finita simul generatim tempora rebus
  38. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  39. Huc accedit uti, solidissima materiai
  40. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  41. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  42. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  43. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  44. at contra si mollia sint primordia rerum,
  45. unde queant validi silices ferrumque creari,
  46. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  47. principio fundamenti natura carebit.
  48. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  49. quorum condenso magis omnia conciliatu
  50. artari possunt validasque ostendere viris.
  51. porro si nullast frangendis reddita finis
  52. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  53. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  54. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  55. at quoniam fragili natura praedita constant,
  56. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  57. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  58. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  59. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  60. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  61. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  62. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  63. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  64. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  65. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  66. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  67. commutari aliqua possent ratione revicta,
  68. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  69. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  70. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  71. nec totiens possent generatim saecla referre
  72. naturam mores victum motusque parentum.
  73. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  74. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  75. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  76. et minima constat natura nec fuit umquam
  77. per se secretum neque post hac esse valebit,
  78. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  79. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  80. agmine condenso naturam corporis explent;
  81. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  82. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  83. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  84. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  85. non ex illorum conventu conciliata,
  86. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  87. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  88. concedit natura reservans semina rebus.
  89. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  90. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  91. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  92. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  93. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  94. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  95. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  96. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  97. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  98. credere posse animum, victus fateare necessest
  99. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  100. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  101. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  102. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  103. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  104. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  105. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  106. non possunt ea quae debet genitalis habere
  107. materies, varios conexus pondera plagas
  108. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.