De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  2. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  3. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  4. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  5. nec ratione queunt alia temptata labare;
  6. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  7. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  8. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  9. nec capere umorem neque item manabile frigus
  10. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  11. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  12. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  13. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  14. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  15. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  16. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  17. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  18. at quoniam supra docui nil posse creari
  19. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  20. esse inmortali primordia corpore debent,
  21. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  22. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  23. sunt igitur solida primordia simplicitate
  24. nec ratione queunt alia servata per aevom
  25. ex infinito iam tempore res reparare.
  26. denique si nullam finem natura parasset
  27. frangendis rebus, iam corpora materiai
  28. usque redacta forent aevo frangente priore,
  29. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  30. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  31. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  32. quam rursus refici; qua propter longa diei
  33. infinita aetas ante acti temporis omnis
  34. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  35. numquam relicuo reparari tempore posset.
  36. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  37. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  38. et finita simul generatim tempora rebus
  39. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  40. Huc accedit uti, solidissima materiai
  41. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  42. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  43. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  44. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  45. at contra si mollia sint primordia rerum,
  46. unde queant validi silices ferrumque creari,
  47. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  48. principio fundamenti natura carebit.
  49. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  50. quorum condenso magis omnia conciliatu
  51. artari possunt validasque ostendere viris.
  52. porro si nullast frangendis reddita finis
  53. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  54. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  55. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  56. at quoniam fragili natura praedita constant,
  57. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  58. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  59. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  60. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  61. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  62. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  63. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  64. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  65. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  66. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  67. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  68. commutari aliqua possent ratione revicta,
  69. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  70. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  71. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  72. nec totiens possent generatim saecla referre
  73. naturam mores victum motusque parentum.
  74. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  75. corporis illius, quod nostri cernere sensus