De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  2. alternis igitur ni mirum corpus inani
  3. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  4. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  5. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  6. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  7. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  8. nec ratione queunt alia temptata labare;
  9. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  10. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  11. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  12. nec capere umorem neque item manabile frigus
  13. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  14. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  15. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  16. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  17. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  18. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  19. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  20. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  21. at quoniam supra docui nil posse creari
  22. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  23. esse inmortali primordia corpore debent,
  24. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  25. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  26. sunt igitur solida primordia simplicitate
  27. nec ratione queunt alia servata per aevom
  28. ex infinito iam tempore res reparare.
  29. denique si nullam finem natura parasset
  30. frangendis rebus, iam corpora materiai
  31. usque redacta forent aevo frangente priore,
  32. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  33. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  34. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  35. quam rursus refici; qua propter longa diei
  36. infinita aetas ante acti temporis omnis
  37. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  38. numquam relicuo reparari tempore posset.
  39. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  40. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  41. et finita simul generatim tempora rebus
  42. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  43. Huc accedit uti, solidissima materiai
  44. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  45. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  46. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  47. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  48. at contra si mollia sint primordia rerum,
  49. unde queant validi silices ferrumque creari,
  50. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  51. principio fundamenti natura carebit.
  52. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  53. quorum condenso magis omnia conciliatu
  54. artari possunt validasque ostendere viris.
  55. porro si nullast frangendis reddita finis
  56. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  57. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  58. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  59. at quoniam fragili natura praedita constant,
  60. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  61. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  62. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  63. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  64. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  65. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  66. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  67. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  68. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  69. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  70. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  71. commutari aliqua possent ratione revicta,
  72. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  73. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  74. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  75. nec totiens possent generatim saecla referre
  76. naturam mores victum motusque parentum.
  77. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  78. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  79. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  80. et minima constat natura nec fuit umquam
  81. per se secretum neque post hac esse valebit,
  82. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  83. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  84. agmine condenso naturam corporis explent;
  85. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  86. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  87. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  88. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  89. non ex illorum conventu conciliata,
  90. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  91. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  92. concedit natura reservans semina rebus.
  93. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  94. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  95. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  96. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  97. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  98. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  99. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  100. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  101. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  102. credere posse animum, victus fateare necessest
  103. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  104. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  105. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  106. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  107. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  108. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  109. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  110. non possunt ea quae debet genitalis habere
  111. materies, varios conexus pondera plagas
  112. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  113. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  114. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  115. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  116. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  117. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  118. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  119. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  120. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  121. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  122. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  123. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  124. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  125. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  126. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  127. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  128. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  129. languidior porro disiectis disque supatis.
  130. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  131. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  132. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  133. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  134. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  135. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  136. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  137. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  138. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  139. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  140. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  141. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  142. ut videas non e stipatis partibus esse.
  143. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  144. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  145. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  146. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  147. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  148. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  149. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  150. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  151. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  152. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  153. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  154. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  155. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  156. naturam res et convertunt corpora sese,
  157. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  158. nil referret enim quaedam decedere, abire
  159. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  160. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  161. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  162. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  163. concursus motus ordo positura figurae
  164. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  165. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  166. praeterea rei quae corpora mittere possit
  167. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  168. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  169. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  170. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  171. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  172. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  173. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  174. credit enim sensus ignem cognoscere vere,