De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  2. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  3. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  4. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  5. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  6. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  7. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  8. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  9. appellare suemus et haec eadem usurpare
  10. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  11. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  12. in terris oppressa gravi sub religione,
  13. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  14. horribili super aspectu mortalibus instans,
  15. primum Graius homo mortalis tollere contra
  16. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  17. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti