De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  2. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  3. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  4. sensimus infuso lympharum rore superne.
  5. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  6. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  7. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  8. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  9. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  10. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  11. Principio quoniam duplex natura duarum
  12. dissimilis rerum longe constare repertast,
  13. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  14. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  15. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  16. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  17. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  18. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  19. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  20. materiem circum solidam constare necessest;
  21. nec res ulla potest vera ratione probari
  22. corpore inane suo celare atque intus habere,
  23. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  24. id porro nihil esse potest nisi materiai
  25. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  26. materies igitur, solido quae corpore constat,
  27. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  28. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  29. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  30. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  31. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  32. alternis igitur ni mirum corpus inani
  33. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  34. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  35. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  36. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  37. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  38. nec ratione queunt alia temptata labare;
  39. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  40. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  41. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  42. nec capere umorem neque item manabile frigus
  43. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  44. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  45. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  46. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  47. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  48. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  49. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  50. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  51. at quoniam supra docui nil posse creari
  52. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  53. esse inmortali primordia corpore debent,
  54. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  55. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  56. sunt igitur solida primordia simplicitate
  57. nec ratione queunt alia servata per aevom
  58. ex infinito iam tempore res reparare.
  59. denique si nullam finem natura parasset
  60. frangendis rebus, iam corpora materiai
  61. usque redacta forent aevo frangente priore,
  62. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  63. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  64. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  65. quam rursus refici; qua propter longa diei
  66. infinita aetas ante acti temporis omnis
  67. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  68. numquam relicuo reparari tempore posset.
  69. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  70. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  71. et finita simul generatim tempora rebus
  72. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  73. Huc accedit uti, solidissima materiai
  74. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  75. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  76. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  77. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  78. at contra si mollia sint primordia rerum,
  79. unde queant validi silices ferrumque creari,
  80. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  81. principio fundamenti natura carebit.
  82. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  83. quorum condenso magis omnia conciliatu
  84. artari possunt validasque ostendere viris.
  85. porro si nullast frangendis reddita finis
  86. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  87. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  88. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  89. at quoniam fragili natura praedita constant,
  90. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  91. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  92. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  93. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  94. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  95. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  96. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  97. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  98. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  99. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  100. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  101. commutari aliqua possent ratione revicta,
  102. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  103. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  104. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  105. nec totiens possent generatim saecla referre
  106. naturam mores victum motusque parentum.
  107. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  108. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  109. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  110. et minima constat natura nec fuit umquam
  111. per se secretum neque post hac esse valebit,
  112. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  113. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  114. agmine condenso naturam corporis explent;
  115. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  116. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  117. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  118. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  119. non ex illorum conventu conciliata,
  120. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  121. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  122. concedit natura reservans semina rebus.
  123. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  124. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  125. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  126. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  127. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  128. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  129. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  130. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  131. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  132. credere posse animum, victus fateare necessest
  133. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  134. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  135. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  136. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  137. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  138. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  139. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  140. non possunt ea quae debet genitalis habere
  141. materies, varios conexus pondera plagas
  142. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  143. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  144. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  145. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  146. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  147. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  148. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  149. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  150. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  151. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  152. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  153. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  154. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  155. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  156. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  157. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  158. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  159. languidior porro disiectis disque supatis.
  160. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  161. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  162. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  163. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  164. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  165. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  166. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  167. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  168. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  169. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  170. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  171. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  172. ut videas non e stipatis partibus esse.
  173. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  174. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  175. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  176. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  177. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  178. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  179. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  180. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  181. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  182. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  183. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  184. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  185. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  186. naturam res et convertunt corpora sese,
  187. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  188. nil referret enim quaedam decedere, abire
  189. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  190. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  191. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  192. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  193. concursus motus ordo positura figurae
  194. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  195. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  196. praeterea rei quae corpora mittere possit
  197. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  198. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  199. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  200. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  201. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  202. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  203. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  204. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  205. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  206. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  207. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  208. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  209. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  210. et velit ardoris naturam linquere solam,
  211. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  212. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  213. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  214. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  215. et qui principium gignundis aera rebus
  216. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  217. fingere res ipsum per se terramve creare
  218. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  219. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  220. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  221. aera iungentes igni terramque liquori,
  222. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  223. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  224. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  225. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  226. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  227. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  228. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  229. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  230. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  231. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  232. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  233. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  234. quae cum magna modis multis miranda videtur
  235. gentibus humanis regio visendaque fertur
  236. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  237. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  238. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  239. carmina quin etiam divini pectoris eius
  240. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  241. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  242. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  243. partibus egregie multis multoque minores,
  244. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  245. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  246. sanctius et multo certa ratione magis quam