De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  2. in rebus solido reperiri corpore posse.
  3. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  4. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  5. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  6. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  7. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  8. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  9. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  10. sensimus infuso lympharum rore superne.
  11. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  12. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  13. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  14. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  15. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  16. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  17. Principio quoniam duplex natura duarum
  18. dissimilis rerum longe constare repertast,